| ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens | 3.32.1.1 |
| P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus, perpetuo silentio | |
| tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant | |
| legumque peregrinarum exspectatio praebuit, dein duo simul | 2.1 |
| mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini, | |
| foeda pecori. uastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta | |
| funeribus; multae et clarae lugubres domus. flamen | 3.1 |
| Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Pul- | |
| uillus, in cuius locum C. Ueturium, eo cupidius quia damna- | |
| tus a plebe erat, augures legere. mortuus consul Quinctilius, | 4.1 |
| quattuor tribuni plebi. multiplici clade foedatus annus; | |
| ab hoste otium fuit. inde consules C. Menenius P. Sestius | 5.1 |
| Capitolinus. neque eo anno quicquam belli externi fuit: | |
| domi motus orti. iam redierant legati cum Atticis legibus. | 6.1 |
| eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum | |
| legum initium fieret. placet creari decemuiros sine prouo- | |
| catione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. ad- | 7.1 |
| miscerenturne plebeii controuersia aliquamdiu fuit; postre- | |
| mo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Auentino | |
| aliaeque sacratae leges abrogarentur. |