| anno trecentensimo altero quam condita Roma erat iterum | 3.33.1.1 |
| mutatur forma ciuitatis, ab consulibus ad decemuiros, quem- | |
| admodum ab regibus ante ad consules uenerat, translato | |
| imperio. minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit. | 2.1 |
| laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriauere; eo | |
| citius lapsa res est repetitumque duobus uti mandaretur | |
| consulum nomen imperiumque. decemuiri creati Ap. | 3.1 |
| Claudius, T. Genucius, P. Sestius, L. Ueturius, C. Iulius, | |
| A. Manlius, P. Sulpicius, P. Curiatius, T. Romilius, Sp. | |
| Postumius. Claudio et Genucio, quia designati consules in | 4.1 |
| eum annum fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, | |
| alteri consulum prioris anni, quod eam rem collega inuito | |
| ad patres rettulerat. his proximi habiti legati tres qui | 5.1 |
| Athenas ierant, simul ut pro legatione tam longinqua prae- | |
| mio esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad con- | |
| denda noua iura usui fore credebant. suppleuere ceteri | 6.1 |
| numerum. graues quoque aetate electos nouissimis suffra- | |
| giis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis aduersarentur. | |
| regimen totius magistratus penes Appium erat fauore plebis, | 7.1 |
| adeoque nouum sibi ingenium induerat ut plebicola repente | |
| omnisque aurae popularis captator euaderet pro truci saeuo- | |
| que insectatore plebis. decimo die ius populo singuli | 8.1 |
| reddebant. eo die penes praefectum iuris fasces duodecim | |
| erant: collegis nouem singuli accensi apparebant. et in | |
| unica concordia inter ipsos, qui consensus priuatis interdum | |
| inutilis est, summa aduersus alios aequitas erat. modera- | 9.1 |
| tionis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis | |
| erit. cum sine prouocatione creati essent, defosso cadauere | |
| domi apud P. Sestium, patriciae gentis uirum, inuento pro- | 10.1 |
| latoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci | |
| C. Iulius decemuir diem Sestio dixit et accusator ad populum | |
| exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, | |
| ut demptum de ui magistratus populi libertati adiceret. | 5 |