| cum promptum hoc ius uelut ex oraculo incorruptum | 3.34.1.1 |
| pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis | |
| opera dabatur; ingentique hominum exspectatione propositis | |
| decem tabulis, populum ad contionem aduocauerunt et, | 2.1 |
| quod bonum faustum felixque rei publicae ipsis liberisque | |
| eorum esset, ire et legere leges propositas iussere: se, | 3.1 |
| quantum decem hominum ingeniis prouideri potuerit, omni- | |
| bus, summis infimisque, iura aequasse: plus pollere mul- | |
| torum ingenia consiliaque. uersarent in animis secum | 4.1 |
| unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in | |
| medium quid in quaque re plus minusue esset conferrent. | |
| eas leges habiturum populum Romanum quas consensus | 5.1 |
| omnium non iussisse latas magis quam tulisse uideri posset. | |
| cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite | 6.1 |
| editos satis correctae uiderentur, centuriatis comitiis decem | |
| tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc | |
| immenso aliarum super alias aceruatarum legum cumulo, | |
| fons omnis publici priuatique est iuris. | 5 |
| uolgatur deinde rumor duas deesse tabulas quibus | 7.1 |
| adiectis absolui posse uelut corpus omnis Romani iuris. ea | |
| exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium | |
| decemuiros iterum creandi fecit. iam plebs, praeterquam | 8.1 |
| quod consulum nomen haud secus quam regum perosa | |
| erat, ne tribunicium quidem auxilium, cedentibus in uicem | |
| appellationi decemuiris, quaerebat. |