| postquam uero comitia | 3.35.1.1 |
| decemuiris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta | 2.1 |
| exarsit ambitio, ut primores quoque ciuitatis—metu, credo, | |
| ne tanti possessio imperii, uacuo ab se relicto loco, haud | |
| satis dignis pateret—prensarent homines, honorem summa | |
| ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant, | 5 |
| suppliciter petentes. demissa iam in discrimen dignitas ea | 3.1 |
| aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium. | |
| nescires utrum inter decemuiros an inter candidatos nume- | |
| rares; propior interdum petendo quam gerendo magistratui | 4.1 |
| erat. criminari optimates, extollere candidatorum leuissi- | |
| mum quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios, | |
| Duillios Iciliosque, in foro uolitare, per illos se plebi uendi- | 5.1 |
| tare, donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad | |
| id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi | |
| uellet: apparere nihil sinceri esse; profecto haud gratuitam | 6.1 |
| in tanta superbia comitatem fore; nimium in ordinem se | |
| ipsum cogere et uolgari cum priuatis non tam properantis | |
| abire magistratu quam uiam ad continuandum magistratum | |
| quaerentis esse. propalam obuiam ire cupiditati parum | 7.1 |
| ausi, obsecundando mollire impetum adgrediuntur. comi- | |
| tiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus | |
| consensu iniungunt. ars haec erat, ne semet ipse creare | 8.1 |
| posset, quod praeter tribunos plebi—et id ipsum pessimo | |
| exemplo—nemo unquam fecisset. ille enimuero, quod bene | |
| uertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro | |
| occasione arripuit; deiectisque honore per coitionem duo- | 9.1 |
| bus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. | |
| Claudio, constantissimo uiro in optimatium causa, et aliis | |
| eiusdem fastigii ciuibus, nequaquam splendore uitae pares | |
| decemuiros creat, se in primis, quod haud secus factum | 10.1 |
| improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat. | |
| creati cum eo M. Cornelius Maluginensis M. Sergius L. | 11.1 |
| Minucius Q. Fabius Uibulanus Q. Poetelius T. Anto- | |
| nius Merenda K. Duillius Sp. Oppius Cornicen M'. | |
| Rabuleius. |