| ille finis Appio alienae personae ferendae fuit. suo iam | 3.36.1.1 |
| inde uiuere ingenio coepit nouosque collegas, iam priusquam | |
| inirent magistratum, in suos mores formare. cottidie coibant | 2.1 |
| remotis arbitris; inde impotentibus instructi consiliis, quae | |
| secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, | |
| rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem per- | |
| duxere. idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus | 3.1 |
| erant. inito igitur magistratu primum honoris diem denun- | |
| tiatione ingentis terroris insignem fecere. nam cum ita | |
| priores decemuiri seruassent ut unus fasces haberet et hoc | |
| insigne regium in orbem, suam cuiusque uicem, per omnes | 5 |
| iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere. centum | 4.1 |
| uiginti lictores forum impleuerant et cum fascibus secures | |
| inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum | |
| sine prouocatione creati essent, interpretabantur. decem | 5.1 |
| regum species erat, multiplicatusque terror non infimis | |
| solum sed primoribus patrum, ratis caedis causam ac prin- | |
| cipium quaeri, ut si quis memorem libertatis uocem aut in | |
| senatu aut in populo misisset statim uirgae securesque etiam | 5 |
| ad ceterorum metum expedirentur. nam praeterquam quod | 6.1 |
| in populo nihil erat praesidii sublata prouocatione, inter- | |
| cessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decem- | |
| uiri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent | |
| et quaedam, quae sui iudicii uideri possent, ad populum | 5 |
| reiecissent. aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit; | 7.1 |
| paulatim totus uertere in plebem coepit; abstinebatur a | |
| patribus; in humiliores libidinose crudeliterque consuleba- | |
| tur. hominum, non causarum toti erant, ut apud quos | |
| gratia uim aequi haberet. iudicia domi conflabant, pro- | 8.1 |
| nuntiabant in foro. si quis collegam appellasset, ab eo ad | |
| quem uenerat ita discedebat ut paeniteret non prioris de- | |
| creto stetisse. opinio etiam sine auctore exierat non in | 9.1 |
| praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed | |
| foedus clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne | |
| comitia haberent perpetuoque decemuiratu possessum semel | |
| obtinerent imperium. | 5 |