| circumspectare tum patriciorum uoltus plebeii et inde | 3.37.1.1 |
| libertatis captare auram, unde seruitutem timendo in eum | |
| statum rem publicam adduxerant. primores patrum odisse | 2.1 |
| decemuiros, odisse plebem; nec probare quae fierent, et | |
| credere haud indignis accidere; auide ruendo ad libertatem | |
| in seruitutem elapsos iuuare nolle; cumulari quoque iniurias, | 3.1 |
| ut taedio praesentium consules duo tandem et status pris- | |
| tinus rerum in desiderium ueniant. iam et processerat | 4.1 |
| pars maior anni et duae tabulae legum ad prioris anni decem | |
| tabulas erant adiectae, nec quicquam iam supererat, si eae | |
| quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo | |
| magistratu rei publicae opus esset. exspectabant quam | 5.1 |
| mox consulibus creandis comitia edicerentur; id modo | |
| plebes agitabat quonam modo tribuniciam potestatem, | |
| munimentum libertati, rem intermissam, repararent; cum | |
| interim mentio comitiorum nulla fieri. et decemuiri, qui | 6.1 |
| primo tribunicios homines, quia id populare habebatur, | |
| circum se ostentauerant plebi, patriciis iuuenibus saepserant | |
| latera. eorum cateruae tribunalia obsederant; hi ferre | 7.1 |
| agere plebem plebisque res, cum fortuna, qua quidquid | |
| cupitum foret, potentioris esset. et iam ne tergo quidem | 8.1 |
| abstinebatur; uirgis caedi, alii securi subici; et, ne gratuita | |
| crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium. | |
| hac mercede iuuentus nobilis corrupta non modo non ire | |
| obuiam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam | 5 |
| omnium libertatem. |