| idus Maiae uenere. nullis subrogatis magistratibus, pri- | 3.38.1.1 |
| uati pro decemuiris, neque animis ad imperium inhibendum | |
| imminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt. | |
| id uero regnum haud dubie uideri. deploratur in per- | 2.1 |
| petuum libertas, nec uindex quisquam exsistit aut futurus | |
| uidetur. nec ipsi solum desponderant animos, sed con- | |
| temni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse | |
| ubi non esset libertas, indignabantur. Sabini magna manu | 3.1 |
| incursionem in agrum Romanum fecere; lateque populati | |
| cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, re- | |
| cepto ad Eretum quod passim uagatum erat agmine castra | |
| locant, spem in discordia Romana ponentes: eam impedi- | 5 |
| mentum dilectui fore. non nuntii solum sed per urbem | 4.1 |
| agrestium fuga trepidationem iniecit. decemuiri consultant | |
| quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia. | |
| addidit terrorem insuper alium fortuna. Aequi alia ex parte | 5.1 |
| castra in Algido locant depopulanturque inde excursioni- | |
| bus Tusculanum agrum; legati ea ab Tusculo, praesidium | |
| orantes, nuntiant. is pauor perculit decemuiros ut senatum, | 6.1 |
| simul duobus circumstantibus urbem bellis, consulerent. | |
| citari iubent in curiam patres, haud ignari quanta inuidiae | |
| immineret tempestas: omnes uastati agri periculorumque | 7.1 |
| imminentium causas in se congesturos; temptationemque | |
| eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent | |
| imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi co- | |
| natus aliorum comprimerent. postquam audita uox in foro | 8.1 |
| est praeconis patres in curiam ad decemuiros uocantis, uelut | |
| noua res, quia intermiserant iam diu morem consulendi | |
| senatus, mirabundam plebem conuertit quidnam incidisset | |
| cur ex tanto interuallo rem desuetam usurparent; hostibus | 9.1 |
| belloque gratiam habendam quod solitum quicquam liberae | |
| ciuitati fieret. circumspectare omnibus fori partibus sena- | |
| torem, raroque usquam noscitare; curiam inde ac solitu- | |
| dinem circa decemuiros intueri, cum et ipsi suum inuisum | 10.1 |
| consensu imperium, et plebs, quia priuatis ius non esset | |
| uocandi senatum, non conuenire patres interpretarentur; | |
| iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem | |
| senatui det et quemadmodum patres uocati non coeant in | 5 |
| senatum, sic plebs abnuat dilectum. haec fremunt plebes. | |
| patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant. | 11.1 |
| indignitate rerum cesserant in agros, suarumque rerum erant | |
| amissa publica, tantum ab iniuria se abesse rati quantum | |
| a coetu congressuque impotentium dominorum se amouis- | |
| sent. postquam citati non conueniebant, dimissi circa domos | 12.1 |
| apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque | |
| num consulto detractarent referunt senatum in agris esse. | |
| laetius id decemuiris accidit quam si praesentes detractare | |
| imperium referrent. iubent acciri omnes, senatumque in | 13.1 |
| diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum fre- | |
| quentior conuenit. quo facto proditam a patribus plebs | |
| libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent pri- | |
| uatisque si uis abesset, tamquam iure cogentibus, senatus | 5 |
| paruisset. |