| sed magis oboedienter uentum in curiam esse quam ob- | 3.39.1.1 |
| noxie dictas sententias accepimus. L. Ualerium Potitum | 2.1 |
| proditum memoriae est post relationem Ap. Claudi, prius- | |
| quam ordine sententiae rogarentur, postulando ut de re | |
| publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemuiris | |
| proditurum se ad plebem denuntiantem, tumultum exciuisse. | 5 |
| nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in cer- | 3.1 |
| tamen, decem Tarquinios appellantem admonentemque | |
| Ualeriis et Horatiis ducibus pulsos reges. nec nominis | 4.1 |
| homines tum pertaesum esse, quippe quo Iouem appellari | |
| fas sit, quo Romulum, conditorem urbis, deincepsque reges, | |
| quod sacris etiam ut sollemne retentum sit: superbiam uio- | |
| lentiamque tum perosus regis. quae si in rege tum [eodem] | 5.1 |
| aut in filio regis ferenda non fuerint, quem <eadem> laturum | |
| in tot priuatis? uiderent ne uetando in curia libere homi- | 6.1 |
| nes loqui extra curiam etiam mouerent uocem; neque se | |
| uidere qui sibi minus priuato ad contionem populum uocare | |
| quam illis senatum cogere liceat. ubi uellent experirentur | 7.1 |
| quanto fortior dolor libertate sua uindicanda quam cupidi- | |
| tas in iniusta dominatione esset. de bello Sabino eos referre, | 8.1 |
| tamquam maius ullum populo Romano bellum sit quam | |
| cum iis qui legum ferendarum causa creati nihil iuris in | |
| ciuitate reliquerint; qui comitia, qui annuos magistratus, | |
| qui uicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae | 5 |
| sit libertatis, sustulerint; qui priuati fasces et regium im- | |
| perium habeant. fuisse regibus exactis patricios magistra- | 9.1 |
| tus; creatos postea post secessionem plebis plebeios; cuius | |
| illi partis essent, rogitare. populares? quid enim eos per | |
| populum egisse? optimates? qui anno iam prope sena- | |
| tum non habuerint, tunc ita habeant ut de re publica loqui | 5 |
| prohibeant? ne nimium in metu alieno spei ponerent; | 10.1 |
| grauiora quae patiantur uideri iam hominibus quam quae | |
| metuant. |