| haec uociferante Horatio cum decemuiri nec irae nec | 3.40.1.1 |
| ignoscendi modum reperirent nec quo euasura res esset | |
| cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemuiri erat, | 2.1 |
| oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui | |
| fratris parentisque eius manes ut ciuilis potius societatis in | 3.1 |
| qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis | |
| meminisset. multo id magis se illius causa orare quam rei | |
| publicae; quippe rem publicam, si a uolentibus nequeat, | 4.1 |
| ab inuitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas | |
| excitari ferme iras; earum euentum se horrere. cum aliud | 5.1 |
| praeterquam de quo rettulissent decemuiri dicere prohi- | |
| berent, Claudium interpellandi uerecundia fuit. sententiam | |
| igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri. | |
| omnesque ita accipiebant priuatos eos a Claudio iudicatos; | 6.1 |
| multique ex consularibus uerbo adsensi sunt. alia senten- | 7.1 |
| tia, asperior in speciem, uim minorem aliquanto habuit, | |
| quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat. | |
| censendo enim quodcumque, magistratus esse qui senatum | |
| haberent iudicabat, quos priuatos fecerat auctor nullius sena- | 5 |
| tus consulti faciendi. ita labente iam causa decemuirorum, | 8.1 |
| L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemuiri frater, cum | |
| ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto seruatus | |
| esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tue- | |
| batur, quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decem- | 9.1 |
| uiros, qui decemuiratum petissent—aut soli ii aut maxime— | |
| oppugnarent, aut quid ita, cum per tot menses uacua ciuitate | 10.1 |
| nemo iustine magistratus summae rerum praeessent contro- | |
| uersiam fecerit, nunc demum cum hostes prope ad portas | |
| sint, ciuiles discordias serant, nisi quod in turbido minus | |
| perspicuum fore putent quid agatur. ceterum—nonne enim | 11.1 |
| maiore cura occupatis animis uerum esse praeiudicium rei | |
| tantae auferri?—sibi placere de eo quod Ualerius Horatius- | |
| que ante idus Maias decemuiros abisse magistratu insimu- | |
| lent, bellis quae immineant perfectis, re publica in tranquil- | 5 |
| lum redacta, senatu disceptante agi, et iam nunc ita se parare | 12.1 |
| Ap. Claudium ut comitiorum quae decemuiris creandis | |
| decemuirum ipse habuerit sciat sibi rationem reddendam | |
| esse utrum in unum annum creati sint, an donec leges quae | |
| deessent perferrentur. in praesentia omnia praeter bellum | 13.1 |
| omitti placere; cuius si falso famam uolgatam, uanaque non | |
| nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos attulisse | |
| putent, speculatores mittendos censere qui certius explorata | |
| referant: sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum | 14.1 |
| primo quoque tempore haberi et decemuiros quo cuique | |
| eorum uideatur exercitus ducere, nec rem aliam praeuerti. |