| in hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum | 3.41.1.1 |
| euincebant. ferocioresque iterum coorti Ualerius Horatius- | |
| que uociferari ut de re publica liceret dicere; dicturos ad | |
| populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim | |
| sibi priuatos aut in curia aut in contione posse obstare, | 5 |
| neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse. tum | 2.1 |
| Appius iam prope esse ratus ut ni uiolentiae eorum pari | |
| resisteretur audacia, uictum imperium esset, 'non erit | 3.1 |
| melius' inquit, 'nisi de quo consulimus, uocem misisse,' et | |
| ad Ualerium, negantem se priuato reticere, lictorem acce- | |
| dere iussit. iam Quiritium fidem implorante Ualerio a curiae | 4.1 |
| limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui simulabat | |
| consulendo, diremit certamen; factaque per Cornelium | |
| Ualerio dicendi gratia quae uellet, cum libertas non ultra | |
| uocem excessisset, decemuiri propositum tenuere. consu- | 5.1 |
| lares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis | |
| odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis | |
| imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decem- | |
| uiros uoluntate abire magistratu quam inuidia eorum ex- | 5 |
| surgere rursus plebem: si leniter ducta res sine populari | 6.1 |
| strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut | |
| moderatione consulum in imperiis exercendis posse in ob- | |
| liuionem tribunorum plebem adduci. | |
| silentio patrum edicitur dilectus. iuniores cum sine pro- | 7.1 |
| uocatione imperium esset ad nomina respondent. legioni- | |
| bus scriptis, inter se decemuiri comparabant quos ire ad | |
| bellum, quos praeesse exercitibus opporteret. principes inter | 8.1 |
| decemuiros erant Q. Fabius et Ap. Claudius. bellum domi | |
| maius quam foris apparebat. Appi uiolentiam aptiorem rati | |
| ad comprimendos urbanos motus: in Fabio minus in bono | |
| constans quam nauum in malitia ingenium esse. hunc | 9.1 |
| enim uirum, egregium olim domi militiaeque, decemuiratus | |
| collegaeque ita mutauerant ut Appi quam sui similis mallet | |
| esse. huic bellum in Sabinis, M'. Rabuleio et Q. Poetelio | |
| additis collegis, mandatum. M. Cornelius in Algidum missus | 10.1 |
| cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio. | |
| Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam, | |
| aequo omnium decemuirorum imperio, decernunt. |