| nihilo militiae quam domi melius res publica administrata | 3.42.1.1 |
| est. illa modo in ducibus culpa quod ut odio essent ciui- | 2.1 |
| bus fecerant: alia omnis penes milites noxia erat, qui ne | |
| quid ductu atque auspicio decemuirorum prospere usquam | |
| gereretur uinci se per suum atque illorum dedecus patieban- | |
| tur. fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis | 3.1 |
| exercitus erant. ab Ereto per silentium noctis profugi | |
| propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito | |
| castra communierant; persecutis hostibus nusquam se aequo | 4.1 |
| certamine committentes, natura loci ac uallo, non uirtute aut | |
| armis tutabantur. maius flagitium in Algido, maior etiam | 5.1 |
| clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque om- | |
| nibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque | |
| uicturus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat. | |
| Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemuirali | 6.1 |
| odio patres uigilias in urbe habendas censerent, omnes qui | |
| per aetatem arma ferre possent custodire moenia ac pro | |
| portis stationes agere iuberent, arma Tusculum ad supple- | 7.1 |
| mentum decernerent, decemuirosque ab arce Tusculi di- | |
| gressos in castris militem habere, castra alia a Fidenis in | |
| Sabinum agrum transferri, belloque ultro inferendo deterreri | |
| hostes a consilio urbis oppugnandae. | 5 |