| ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora | 3.43.1.1 |
| decemuiri belli domique adiciunt. L. Siccium in Sabinis, | 2.1 |
| per inuidiam decemuiralem tribunorum creandorum seces- | |
| sionisque mentiones ad uolgus militum sermonibus oc- | |
| cultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum | |
| mittunt. datur negotium militibus quos miserant expedi- | 3.1 |
| tionis eius comites, ut eum opportuno adorti loco interfice- | |
| rent. haud inultum interfecere; nam circa repugnantem | 4.1 |
| aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praeualidus, pari | |
| uiribus animo, circumuentus tutaretur. nuntiant in castra | 5.1 |
| ceteri praecipitatum in insidias esse; Siccium egregie pug- | |
| nantem militesque quosdam cum eo amissos. primo fides | 6.1 |
| nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad sepeliendos | |
| qui ceciderant decemuirorum permissu, postquam nullum | |
| spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem arma- | |
| tum omnibus in eum uersis corporibus uidere, hostium | 5 |
| neque corpus ullum nec uestigia abeuntium, profecto ab | |
| suis interfectum memorantes rettulere corpus. inuidiaeque | 7.1 |
| plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium place- | |
| bat, ni decemuiri funus militare ei publica impensa facere | |
| maturassent. sepultus ingenti militum maestitia, pessima | |
| decemuirorum in uolgus fama est. | 5 |