| sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud | 3.44.1.1 |
| minus foedo euentu quam quod per stuprum caedemque | |
| Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis | |
| solum idem decemuiris qui regibus sed causa etiam eadem | |
| imperii amittendi esset. Ap. Claudium uirginis plebeiae stu- | 2.1 |
| prandae libido cepit. pater uirginis, L. Uerginius, hones- | |
| tum ordinem in Algido ducebat, uir exempli recti domi | |
| militiaeque. perinde uxor instituta fuerat liberique institue- | 3.1 |
| bantur. desponderat filiam L. Icilio tribunicio, uiro acri et | |
| pro causa plebis expertae uirtutis. hanc uirginem adultam | 4.1 |
| forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe per- | |
| licere adortus, postquam omnia pudore saepta animad- | |
| uerterat, ad crudelem superbamque uim animum conuertit. | |
| M. Claudio clienti negotium dedit, ut uirginem in seruitutem | 5.1 |
| adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus | |
| uindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse | |
| ratus. uirgini uenienti in forum—ibi namque in taberna- | 6.1 |
| culis litterarum ludi erant—minister decemuiri libidinis | |
| manum iniecit, serua sua natam seruamque appellans, sequi- | |
| que se iubebat: cunctantem ui abstracturum. pauida | 7.1 |
| puella stupente, ad clamorem nutricis fidem Quiritium im- | |
| plorantis fit concursus; Uergini patris sponsique Icili popu- | |
| lare nomen celebrabatur. notos gratia eorum, turbam in- | |
| dignitas rei uirgini conciliat. iam a ui tuta erat, cum | 8.1 |
| adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait; se iure | |
| grassari, non ui. uocat puellam in ius. auctoribus qui | 9.1 |
| aderant ut sequerentur, ad tribunal Appi peruentum est. | |
| notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem | |
| argumenti, peragit: puellam domi suae natam furtoque inde | |
| in domum Uergini translatam suppositam ei esse; id se | 10.1 |
| indicio compertum adferre probaturumque uel ipso Uerginio | |
| iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim | |
| dominum sequi ancillam aequum esse. aduocati puellae, | 11.1 |
| cum Uerginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo | |
| adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de | |
| liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris ad- | 12.1 |
| uentum differat, lege ab ipso lata uindicias det secundum | |
| libertatem, neu patiatur uirginem adultam famae prius quam | |
| libertatis periculum adire. |