| Appius decreto praefatur quam libertati fauerit eam ipsam | 3.45.1.1 |
| legem declarare quam Uergini amici postulationi suae prae- | |
| tendant; ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, | 2.1 |
| si nec causis nec personis uariet. in iis enim qui adserantur | |
| in libertatem, quia quiuis lege agere possit, id iuris esse: in | |
| ea quae in patris manu sit, neminem esse alium cui dominus | |
| possessione cedat. placere itaque patrem arcessiri; interea | 3.1 |
| iuris sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam | |
| sistendamque in aduentum eius qui pater dicatur promittat. | |
| aduersus iniuriam decreti cum multi magis fremerent quam | 4.1 |
| quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius puellae auus | |
| et sponsus Icilius interueniunt; dataque inter turbam uia, | 5.1 |
| cum multitudo Icili maxime interuentu resisti posse Appio | |
| crederet, lictor decresse ait uociferantemque Icilium sub- | |
| mouet. placidum quoque ingenium tam atrox iniuria ac- | 6.1 |
| cendisset. 'ferro hinc tibi submouendus sum, Appi' inquit, | |
| 'ut tacitum feras quod celari uis. uirginem ego hanc sum | |
| ducturus nuptamque pudicam habiturus. proinde omnes | 7.1 |
| collegarum quoque lictores conuoca; expediri uirgas et | |
| secures iube; non manebit extra domum patris sponsa | |
| Icili. non si tribunicium auxilium et prouocationem plebi | 8.1 |
| Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in | |
| liberos quoque nostros coniugesque regnum uestrae libidini | |
| datum est. saeuite in tergum et in ceruices nostras: pudi- | 9.1 |
| citia saltem in tuto sit. huic si uis adferetur, ego praesentium | |
| Quiritium pro sponsa, Uerginius militum pro unica filia, om- | |
| nes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu | |
| istud unquam decretum sine caede nostra referes. postulo | 10.1 |
| Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare. Uer- | 11.1 |
| ginius uiderit de filia ubi uenerit quid agat; hoc tantum | |
| sciat sibi si huius uindiciis cesserit condicionem filiae quae- | |
| rendam esse. me uindicantem sponsam in libertatem uita | |
| citius deseret quam fides.' | 5 |