| falsas esse et a scriba uitiatas signumque adul- | 40.55.1.1 |
| terinum uulgo in regia fremebant. ceterum cum su- | 2.1 |
| specta magis quam manifesta esset res, forte Xychus | |
| obuius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam | |
| est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad | |
| Philippum processit. 'multis' inquit 'sermonibus | 3.1 |
| intellexisse uideor magno te aestimaturum, si scire | |
| uera omnia posses de filiis tuis, uter ab utro petitus | |
| fraude et insidiis esset. homo unus omnium, qui no- | 4.1 |
| dum huius erroris exsoluere possit, in potestate tua | |
| est Xychus. forte oblatum perductumque in regiam | |
| uocari iube.' regi adductus primo ita negare incon- | 5.1 |
| stanter, ut paruo metu admoto paratum indicem esse | |
| appareret. conspectum tortoris uerberumque non sus- | |
| tinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum mi- | |
| nisteriique sui exposuit. extemplo missi, qui legatos | 6.1 |
| comprehenderent, Philoclem, qui praesens erat, oppres- | |
| serunt: Apelles missus ad Chaeream quendam perse- | |
| quendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit. de | 7.1 |
| Philocle nihil certi uulgatum est: alii primo audaciter | |
| negantem, postquam in conspectum adductus sit Xy- | |
| chus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam in- | |
| fitiantem perpessum adfirmant. Philippo redintegratus | 8.1 |
| est luctus geminatusque; et infelicitatem suam in | |
| liberis grauiorem, quod alter <su>peresset, censebat. |