| Perseus certior factus omnia detecta esse, poten- | 40.56.1.1 |
| tior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: | |
| tantum ut procul abesset, curabat, interim uelut ab | 2.1 |
| incendio flagrantis irae, dum Philippus uiueret, se de- | |
| fensurus. <is> spe potiundi ad poenam corporis eius | |
| amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super im- | |
| punitatem etiam praemio sceleris frueretur. Antigonum | 3.1 |
| igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia | |
| obnoxius erat, et nequa<quam> pudendum aut paeniten- | |
| dum eum regem Macedonibus propter recentem patrui | |
| Antigoni gloriam fore censebat. 'quando in eam for- | 4.1 |
| tunam ueni,' inquit 'Antigone, ut orbitas mihi, quam | |
| alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, | |
| quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius | |
| custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in | 5 |
| animo est. te unum habeo, quem dignum regno iu- | 5.1 |
| dicem. si neminem haberem, perire et exstingui id | |
| mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. | |
| Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam | 6.1 |
| mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori | |
| unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam.' | |
| ab hoc sermone omni genere honoris producere eum | 7.1 |
| non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circum- | |
| ire Macedoniae urbes principibusque Antigonum | |
| commendare; et si uita longior suppetisset, haud du- | |
| bium fuit, quin eum in possessione regni relicturus | 5 |
| fuerit. ab Demetriade profectus Thessalonicae pluri- | 8.1 |
| mum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim | |
| uenisset, graui morbo est implicitus. sed animo tamen | 9.1 |
| aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque | |
| et uigiliis, cum identidem species et umbrae insontis | |
| interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris | |
| exsecrationibus alterius. tamen * * * admoueri potuisset | 10.1 |
| Antigonus, si aut <affuisset aut> statim palam facta esset | |
| mors regis. medicus Calligenes, qui curationi praeerat, | 11.1 |
| non exspectata morte regis, a primis desperationis notis | |
| nuntios per dispositos <equos>, ita ut conuenerat, misit ad | |
| Perseum, et mortem regis in aduentum eius omnes, | |
| qui extra regiam erant, celauit. | 5 |