| oppressit igitur | 40.57.1.1 |
| necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum | |
| scelere partum inuasit. | |
| peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad | 2.1 |
| uires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens | |
| Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna pe- | |
| ditum equitumque manu Histrum traiecit. inde prae- | 3.1 |
| gressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: <Cotto> | |
| nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, saepe | |
| cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas | |
| missus. haud procul Amphipoli fama, in<de> certi nuntii | 5 |
| occurrerunt mortuum esse regem. quae res omnem or- | |
| dinem consilii turbauit. compositum autem sic fuerat, | 4.1 |
| transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis | |
| ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum | |
| principes donis coluerat, fide sua obligata pacato ag- | |
| mine transituros Bastarnas. Dardanorum gentem delere | 5.1 |
| propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastar- | |
| nis. duplex inde erat commodum futurum, si et Dar- | 6.1 |
| dani, gens semper infestissima Macedoniae temporibus- | |
| que iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae | |
| relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populan- | |
| dam Italiam possent mitti. per Scordiscos iter esse | 7.1 |
| ad mare Hadriaticum Italiamque; alia uia traduci exer- | |
| citum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter da- | |
| turos: nec enim aut lingua aut moribus [aequales] ab- | |
| horrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opu- | 5 |
| lentissimae gentis ire uidissent. inde in omnem euentum | 8.1 |
| consilia <ac>commodabantur: siue caesi ab Romanis forent | |
| Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex | |
| reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Darda- | |
| niae solacio fore; siue prospere <rem> gessissent, Romanis | 9.1 |
| auersis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in | |
| Graecia, quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant. |