| <primum> ingressi sunt pacato agmine. <digressu> | 40.58.1.1 |
| deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post fama | |
| mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, | |
| <neque> Bastarnae empto contenti esse poterant aut in | |
| agmine contineri, ne decederent uia. inde iniuriae | 2.1 |
| ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum | |
| exarsit. postremo Thraces cum uim ac multitudinem | |
| sustinere hostium non possent, relictis campestribus | |
| uicis in montem ingentis altitudinis—Donucam uo- | 5 |
| cant—concesserunt. quo <cum> subire Bastarnae uellent, | 3.1 |
| quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est | |
| peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad | |
| iuga montium appropinquantes oppressit. neque enim | 4.1 |
| imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti | |
| sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et ful- | |
| guribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina | 5.1 |
| etiam sic undique micabant, ut peti uiderentur cor- | |
| pora, nec solum milites sed etiam principes icti ca- | |
| derent. itaque cum praecipiti fuga per rupes prae- | 6.1 |
| altas improuidi sternerentur ruerentque, instabant | |
| quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fu- | |
| gae esse caelumque in se ruere aiebant. dissipati | 7.1 |
| procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes | |
| in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid | |
| agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum | |
| aliis penetrandum in Dardaniam censentibus: triginta | 8.1 |
| ferme milia hominum Clondico duce, <quo> profecti erant, | |
| peruenerunt, cetera multitudo retro, qua uenerat, Apol- | |
| loniam Mesembriamque repetit. Perseus potitus regno | 9.1 |
| interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos | |
| Romam ad amicitiam paternam renouandam petendum- | |
| que, ut rex ab senatu appellaretur, misit. haec eo | |
| anno in Macedonia gesta. | 5 |