| alter consulum Q. Fuluius ex Liguribus trium- | 40.59.1.1 |
| phauit; quem triumphum magis gratiae quam rerum | |
| gestarum magnitudini datum constabat. armorum | 2.1 |
| hostilium magnam uim transtulit, nullam pecuniam | |
| admodum. diuisit tamen in singulos milites trecenos | |
| aeris, duplex centurionibus, triplex equiti. nihil in eo | 3.1 |
| triumpho magis insigne fuit, quam quod forte euenit, | |
| ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex prae- | |
| tura triumphauerat. secundum triumphum comitia edixit, | 4.1 |
| quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Man- | |
| lius Uulso. praetorum inde tribus creatis comitia | 5.1 |
| tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante | |
| diem quartum idus Martias, M. Titinius Curuus Ti. | |
| Claudius Nero T. Fonteius Capito. ludi Romani in- | 6.1 |
| staurati ab aedilibus curulibus Cn. Seruilio Caepione | |
| Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae euenerant. | |
| terra mouit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, | 7.1 |
| deorum capita, quae in lectis erant, auerterunt se, | |
| lanxque cum integumentis, quae Ioui apposita fuit, | 8.1 |
| decidit de mensa. oleas quoque praegustasse mures | |
| in prodigium uersum est. ad ea expianda nihil ultra, | |
| quam ut ludi instaurarentur, actum est. |