| * * a patre in pace habitam armasse eoque iuuen- | 41.1.1.1 |
| tuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. con- | |
| silium de Histrico bello cum haberet consul, alii geren- | |
| dum extemplo, antequam contrahere copias hostes | |
| possent, alii consulendum prius senatum censebant. uicit | 5 |
| sententia, quae diem non proferebat. profectus ab | 2.1 |
| Aquileia consul castra ad lacum Timaui posuit; im- | |
| minet mari is lacus. eodem decem nauibus C. Furius | |
| duumuir naualis uenit. aduersus Illyriorum classem | 3.1 |
| creati duumuiri nauales erant, qui tuendae uiginti naui- | |
| bus maris superi orae Anconam uelut cardinem ha- | |
| berent; inde L. Cornelius dextra litora usque ad Ta- | |
| rentum, C. Furius laeua usque ad Aquileiam tueretur. | 5 |
| eae naues ad proximum portum in Histriae fines cum | 4.1 |
| onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum | |
| legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit | |
| castra. in portu emporium breui perfrequens factum, | 5.1 |
| omniaque hinc in castra supportabantur. et, quo id | |
| tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus | |
| circumdatae sunt: in Histriam uersum praesidium sta- | 6.1 |
| tiuum, repentina cohors Placentina opposita; inter mare | |
| et castra et, ut idem aquatoribus ad fluuium esset prae- | |
| sidium, M. Aebutius tribunus militum secundae le- | |
| gionis duos manipulos militum ducere iussus est; T. | 7.1 |
| et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae | |
| pabulatores et lignatores tueretur, uia, quae Aquileiam | |
| fert, duxerant. ab eadem regione mille ferme passuum | 8.1 |
| castra erant Gallorum: Catmelus regulus praeerat tri- | |
| bus haud amplius milibus armatorum. |