| Histri, ut | 41.2.1.1 |
| primum ad lacum Timaui castra Romana sunt mota, | |
| ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obli- | 2.1 |
| quis itineribus agmen sequebantur, in omnem occa- | |
| sionem intenti; nec quicquam eos, quae terra marique | |
| agerentur, fallebat. postquam stationes inualidas esse | 3.1 |
| pro castris, forum turba inermi frequens inter castra | |
| et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo | |
| munimento uiderunt, duo simul praesidia, Placentinae | |
| cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediun- | 5 |
| tur. nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente | 4.1 |
| ad primum teporem solis perlucens iam aliquid, incerta | |
| tamen, ut solet, lux speciem omnium multiplicem in- | |
| tuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo | |
| maiorem iis, quam erat, hostium aciem ostendit. qua | 5.1 |
| territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum | |
| in castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod | |
| secum ipsi attulerant, terroris fecerunt. nam neque di- | 6.1 |
| cere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere re- | |
| sponsum poterant; et clamor in portis, ut ubi nulla esset | |
| statio, quae sustineret impetum, audiebatur; et con- | |
| cursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incer- | 5 |
| tum fecerat, an hostis intra uallum esset. una uox audie- | 7.1 |
| batur ad mare uocantium; id forte temere ab uno excla- | |
| matum totis passim personabat castris. itaque primo, | 8.1 |
| uelut iussi id facere, pauci, armati <alii>, maior pars | |
| inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope | |
| omnes, et ipse consul, cum frustra reuocare fugientes | |
| conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad ex- | 5 |
| tremum ualuisset. unus remansit M. Licinius Strabo, | 9.1 |
| tribunus militum secundae legionis, cum tribus signis | |
| ab legione sua relictus. hunc in uacua castra impetu | |
| facto Histri, cum alius armatus iis nemo obuiam isset, | |
| in praetorio instruentem atque adhortantem suos op- | 5 |
| presserunt. proelium atrocius quam pro paucitate resi- | 10.1 |
| stentium fuit, nec ante finitum est, quam tribunus | |
| militum quique circa eum constiterant interfecti sunt. | |
| praetorio deiecto direptis<que>, quae ibi fuerunt, ad quae- | 11.1 |
| storium, forum quintanamque hostes peruenerunt. ibi | 12.1 |
| cum omnium rerum paratam expositamque copiam et | |
| stratos lectos in quaestorio inuenissent, regulus accu- | |
| bans epulari coepit. mox idem ceteri omnes, armorum | 13.1 |
| hostiumque obliti, faciunt; et, ut quibus insuetus li- | |
| beralior uictus esset, auidius uino ciboque corpora onerant. |