| nequaquam eadem est tum rei forma apud Ro- | 41.3.1.1 |
| manos; terra mari trepidatur; nautici tabernacula de- | |
| tendunt commeatumque in litore expositum in naues | |
| rapiunt; milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae | 2.1 |
| metu, ne compleantur nauigia, alii turbae obsistunt, | |
| alii ab litore naues in altum expellunt. inde certamen, | 3.1 |
| mox etiam pugna cum uulneribus et caede in uicem | |
| militum nautarumque oritur, donec iussu consulis pro- | |
| cul a terra classis submota est. secernere inde inermes | |
| ab armatis coepit. uix mille ducenti ex tanta multi- | 4.1 |
| tudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos | |
| secum eduxissent, inuenti sunt; cetera deformis turba | |
| uelut lixarum calonumque, praeda fere futura, si belli | |
| hostes meminissent. tunc demum nuntius <missus> ad ter- | 5.1 |
| tiam legionem reuocandam et Gallorum praesidium; et | |
| simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendam- | |
| que ignominiam rediri coeptum est. tribuni militum | 6.1 |
| tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, cen- | |
| turionibus imperant, ut grauiores aetate milites binos | |
| in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, imponant; | |
| equites ut singulos e iuuenibus pedites secum in equos | 5 |
| tollant: egregiam gloriam legionis fore, si castra metu | 7.1 |
| secundanorum amissa sua uirtute recipiant. et recipi | |
| facile esse, si in praeda occupati barbari subito oppri- | |
| mantur; sicut ceperint, posse capi. summa militum | 8.1 |
| alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec | |
| signiferos armati morantur. priores tamen consul co- | |
| piaeque, quae a mari reducebantur, ad uallum accesse- | |
| runt. L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non | 9.1 |
| hortabatur modo milites, sed docebat etiam, si uictores | 10.1 |
| Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta re- | |
| tinere in animo haberent, primum exutum castris hostem | |
| ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro | |
| uallo habituros: uino somnoque ueri simile esse mersos | 5 |
| iacere. |