| sub haec A. Baeculonium, signiferum | 41.4.1.1 |
| suum, notae fortitudinis uirum, inferre signum iussit. | |
| ille, si [unum] se sequerentur, quo celerius fieret, fac- | 2.1 |
| turum dixit; conisusque cum trans uallum signum | |
| traiecisset, primus omnium portam intrauit. et parte | 3.1 |
| alia T. et C. Aelii, tribuni militum tertiae legionis, | |
| cum equitatu adueniunt. confestim et quos binos one- | |
| raria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto | |
| agmine. at Histrorum pauci, qui modice uino usi erant, | 4.1 |
| memores fuerant fugae, aliis somno mors continuata | |
| est; integraque sua omnia Romani, praeterquam quod | |
| uini cibique absumptum erat, receperunt. aegri quoque | 5.1 |
| milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra | |
| uallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem | |
| fecerunt. ante omnes insignis opera fuit C. Popili equi- | 6.1 |
| tis; Sabello cognomen erat. is pede saucio relictus longe | |
| plurimos hostium occidit. ad octo milia Histrorum | 7.1 |
| sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio imme- | |
| mores praedae fecit. rex tamen Histrorum temulentus | |
| ex conuiuio, raptim a suis in equum impositus, fugit. | |
| ex uictoribus ducenti triginta septem milites perierunt, | 8.1 |
| plures in matutina fuga quam in recipiendis castris. |