| forte ita euenit, ut Cn. et L. Gauillii Nouelli, | 41.5.1.1 |
| Aquileienses, cum commeatu uenientes, ignari prope in | |
| capta castra ab Histris inciderent. ii cum Aquileiam | 2.1 |
| relictis impedimentis refugissent, omnia terrore ac tu- | |
| multu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post | |
| paucos dies inpleuerunt; quo non capta tantum castra ab | 3.1 |
| hostibus nec fuga, quae uera erant, sed perditas res | |
| deletumque exercitum omnem allatum est. itaque, quod | 4.1 |
| in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in | |
| urbe tantum, sed tota Italia indicti. duae legiones ci- | |
| uium Romanorum conscriptae, et decem milia peditum | |
| cum equitibus quingentis sociis nominis Latini impe- | 5 |
| rata. M. Iunius consul transire in Galliam et ab ciui- | 5.1 |
| tatibus prouinciae eius, quantum quaeque posset, militum | |
| exigere iussus. simul decretum, ut Ti. Claudius praetor | 6.1 |
| militibus legionis quartae et socium Latini nominis | |
| quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas | |
| ut conuenirent, ediceret, eamque prouinciam, dum con- | |
| sul inde abesset, tutaretur; M. Titinius praetor legionem | 7.1 |
| primam, parem numerum sociorum peditum equitum- | |
| que, Ariminum conuenire iuberet. Nero paludatus Pisas | 8.1 |
| in prouinciam est profectus; Titinius C. Cassio tribuno | |
| militum Ariminum, qui praeesset legioni, misso dilec- | |
| tum Romae habuit. M. Iunius consul ex Liguribus in | 9.1 |
| prouinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per | |
| ciuitates Galliae militibusque coloniis imperatis, Aqui- | |
| leiam peruenit. ibi certior factus exercitum incolumem | 10.1 |
| esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse | |
| remissis auxiliis, quae Gallis imperauerat, ad collegam | |
| est profectus. Romae magna ex necopinato laetitia fuit: | 11.1 |
| dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento di- | |
| xerant, et exercitus, qui Arimini pestilentia adfectus | |
| erat, domum dimissus. Histri magnis copiis cum castra | 12.1 |
| haud procul consulis castris haberent, postquam alterum | |
| consulem cum exercitu nouo aduenisse audierunt, passim | |
| in ciuitates dilapsi sunt. consules Aquileiam in hiberna | |
| legiones reduxerunt. | 5 |