| prodigia eo anno nuntiata: in Crustumino | 41.13.1.1 |
| auem sanqualem, quam uocant, sacrum lapidem rostro | |
| cecidisse, bouem in Campania locutam, uaccam aeneam | 2.1 |
| Syracusis ab agresti tauro, qui a pecore aberrasset, | |
| initam ac semine adspersam. in Crustumino diem unum | 3.1 |
| in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda | |
| publice data, Syracusanumque prodigium expiatum | |
| editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur. | |
| pontufex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, | 4.1 |
| qui consul censorque fuerat. in eius locum suffectus | |
| est pontifex filius eius M. Marcellus. et Lunam colonia | |
| eodem anno duo milia ciuium Romanorum sunt deducta. | |
| triumuiri deduxerunt P. Aelius <M. Aemilius> Lepidus | 5.1 |
| Cn. Sicinius; quinquagena et singula iugera et semis- | |
| ses agri in singulos dati sunt. de Liguribus captus | |
| ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat. | |
| C. Claudius consul ad urbem uenit; cui, cum in se- | 6.1 |
| natu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis | |
| <disseruisset>, postulanti triumphus est decretus. tri- | |
| umphauit in magistratu de duabus simul gentibus. tulit | 7.1 |
| in eo triumpho denarium trecenta septem milia et uic- | |
| toriatum octoginta quinque milia septingentos duos. | |
| militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex | |
| centurioni, triplex equiti. sociis dimidio minus quam | 8.1 |
| ciuibus datum. itaque taciti, ut iratos esse sentires, se- | |
| cuti sunt currum. |