| * * <Romano> more, sella eburnea posita, ius dicebat | 41.20.1.1 |
| disceptabatque controuersias minimarum rerum. adeo- | 2.1 |
| que nulli fortunae adhaerebat animus per omnia ge- | |
| nera uitae errans, uti nec sibi nec aliis, quinam homo | |
| esset, satis constaret. non adloqui amicos, uix notis fa- | 3.1 |
| miliariter arridere, munificentia inaequali sese alios- | |
| que ludificari; quibus<dam> honoratis magnoque aesti- | |
| mantibus se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare, | |
| alios nihil expectantes ditare. itaque nescire, quid sibi | 4.1 |
| uellet, quibusdam uideri; quidam ludere eum simpli- | |
| citer, quidam haud dubie insanire aiebant. in duabus | 5.1 |
| tamen magnis honestisque rebus uere regius erat ani- | |
| mus, in urbium donis et deorum cultu. Megalopoli- | 6.1 |
| tanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est pol- | |
| licitus maioremque partem pecuniae dedit; Tegeae | |
| theatrum magnificum e marmore facere instituit; Cy- | 7.1 |
| zici <in> prytaneo—id est penetrale urbis, ubi publice, | |
| quibus is honos datus est, uescuntur—uasa aurea men- | |
| sae unius posuit. Rhodiis, <ut> nihil unum insigne, ita | |
| omnis generis, ut quaeque usus eorum postulauerunt, | 5 |
| dona dedit. magnificentiae uero in deos uel Iouis Olym- | 8.1 |
| pii templum Athenis, unum in terris incohatum pro | |
| magnitudine dei, potest <testis> esse; sed et Delum aris in- | 9.1 |
| signibus statuarumque copia exornauit, et Antiochiae Io- | |
| uis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro | |
| tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia | |
| multa in aliis locis pollicitus, quia perbreue tempus regni | 5 |
| eius fuit, non perfecit. spectaculorum quoque omnis | 10.1 |
| generis magnificentia superiores reges uicit, reliquorum | |
| sui moris et copia Graecorum artificum; gladiatorum | 11.1 |
| munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum ter- | |
| rore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam | |
| uoluptate dedit; deinde saepius dando et modo uolneri- | 12.1 |
| bus tenus, modo sine missione, etiam [et] familiare | |
| oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum stu- | |
| dium plerisque iuuenum accendit. itaque qui primo ab | 13.1 |
| Roma magnis pretiis paratos gladiatores accersere soli- | |
| tus erat, iam suo | |
| * * * | |
| <Sci>pio inter peregrinos. | 5 |