| cis Appenninum Garuli et Lapicini et | 41.19.1.1 |
| Hergates, trans Appenninum Friniates fuerant, intra | |
| Audenam amnem. P. Mucius cum iis, qui Lunam Pisas- | |
| que depopulati erant, bellum gessit, omnibusque in di- | |
| cionem redactis arma ademit. ob eas res in Gallia Li- | 2.1 |
| guribusque gestas duorum consulum ductu auspicioque | |
| senatus in triduum supplicationes decreuit et quadra- | |
| ginta hostiis sacrificari iussit. | |
| et tumultus quidem Gallicus et Ligustinus, qui prin- | 3.1 |
| cipio eius anni exortus fuerat, haud magno conatu breui | |
| oppressus erat; belli Macedonici subibat iam cura, mi- | 4.1 |
| scente Perseo inter Dardanos Bastarnasque certamina. | |
| et legati, qui missi ad res uisendas in Macedoniam erant, | |
| iam reuerterant Romam renuntiauerantque bellum in | |
| Dardania esse. simul uenerant et ab rege Perseo oratores, | 5.1 |
| qui purgarent nec accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo | |
| quidquam facere. senatus nec liberauit eius culpae re- | 6.1 |
| gem neque arguit; moneri eum tantum modo iussit, | |
| ut etiam atque etiam curaret, ut sanctum habere foedus, | |
| quod ei cum Romanis esset, uideri posset. Dardani cum | 7.1 |
| Bastarnas non modo non excedere finibus suis, quod | |
| sperauerant, sed grauiores fieri in dies cernerent, sub- | |
| nixos Thracum accolarum et Scordiscorum auxiliis, | |
| audendum aliquid uel temere rati, omnes undique armati | 5 |
| ad oppidum, quod proximum castris Bastarnarum erat, | |
| conueniunt. hiems erat, et id anni tempus elegerant, ut | 8.1 |
| Thraces Scordiscique in fines suos abirent. quod ubi ita | |
| factum et solos iam esse Bastarnas audierunt, bifariam | |
| diuidunt copias, pars ut recto itinere ad lacessendum ex | |
| aperto iret, pars deuio saltu circumducta ab tergo ad- | 5 |
| grederetur. ceterum priusquam circumire castra ho- | 9.1 |
| stium possent, pugnatum est; uictique Dardani com- | |
| pelluntur in urbem, quae fere duodecim milia ab castris | |
| Bastarnarum aberat. uictores confestim <sec>uti circum- | 10.1 |
| sidunt urbem, haud dubie postero die aut metu dedi- | |
| turis se hostibus aut ui expugnaturi. interim Darda- | 11.1 |
| norum altera manus, quae circumducta erat, ignara cla- | |
| dis suorum, castra Bastarnarum sine praesidio relic<t>a. | |
| * * * |