hostes sub aduentum C. Claudi, a quo duce de memine- 41.18.1.1
rant nuper ad Scultennam flumen uictos fugatosque,
locorum magis praesidio aduersus infeliciter expertam
uim quam armis se defensuri, duos montes Letum et
Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt. 5
tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quin- 2.1
genti perierunt; ceteri montibus se tenebant, et ne in 3.1
metu quidem feritatis ingenitae obliti saeuiunt in prae-
dam, quae Mutinae parta erat. captiuos cum foeda la-
ceratione interficiunt; pecora in fanis trucidant uerius
passim quam rite sacrificant. satiati caede animan- 4.1
tium, quae inanima erant parietibus adfigunt, uasa om-
nis generis usui magis quam [ornamento] in speciem
facta. Q. Petilius consul, ne absente se debellaretur, 5.1
litteras ad C. Claudium misit, ut cum exercitu ad se
in Galliam ueniret: campis Macris se eum expectatu-
rum. litteris acceptis Claudius ex Liguribus castra 6.1
mouit exercitumque ad campos Macros consuli tradi-
dit. eodem [tempore] paucis post diebus C. Ualerius
consul alter uenit. ibi diuisis copiis, <prius> quam di- 7.1
grederentur, communiter ambo exercitus lustrauerunt.
tum sortiti, quia non ab eadem utrumque parte adgredi
hostem placebat, regiones quas peterent. Ualerium au- 8.1
spicato sortitum constabat, quod in templo fuisset; in
Petilio id uitii factum postea augures responderunt,
quod extra templum sortem in sitellam †in templum
latam foris ipse oporteret. profecti inde in diuersas re- 9.1
giones. Petilius aduersus Ballistae et Leti iugum, quod
eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit.
ibi adhortantem eum pro contione milites, inmemorem 10.1
ambiguitatis uerbi, ominatum ferunt se eo die Letum
capturum esse. duabus simul partibus subire in ad- 11.1
uersos montes coepit. ea pars, in qua ipse erat, inpigre
succedebat. alteram hostes cum propulissent, ut resti-
tueret rem inclinatam, consul equo aduectus suos quidem
a fuga reuocauit, ipse, dum incautius ante signa obuer- 5
satur, missili traiectus cecidit. nec hostes ducem occisum 12.1
senserunt, et suorum pauci, qui uiderant, haud negle-
genter, ut qui in eo uictoriam uerti scirent, corpus oc-
cultauere. alia multitudo peditum equitumque detur- 13.1
batis hostibus montis sine duce cepere. ad quinque mi-
lia Ligurum occisa; ex Romano exercitu duo et quin-
quaginta ceciderunt. super tam euidentem tristis ominis 14.1
euentum etiam ex pullario auditum est uitium in auspi-
cio fuisse, nec id consulem ignorasse. C. Ualerius audita 15.1
* * *
periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii 16.1
consules eius anni, alter morbo, alter ferro perisset,
suffectum consulem negabant recte comitia habere
posse.
* * * 5
deduxit.