et Ti. Sempronius eodem tempore in Sardinia multis se- 41.17.1.1
cundis proeliis Sardos perdomuit. quindecim milia ho- 2.1
stium sunt caesa, omnes Sardorum populi, qui defece-
rant, in dicionem redacti. stipendiariis ueteribus duplex
uectigal imperatum exactumque; ceteri frumentum con-
tulerunt. pacata prouincia obsidibusque ex tota insula 3.1
ducentis triginta acceptis legati Romam, qui ea nuntia-
rent, missi, quique ab senatu peterent, ut ob eas res ductu
auspicioque Ti. Semproni prospere gestas diis inmor-
talibus honos haberetur ipsique decedenti de prouincia 5
exercitum secum deportare liceret. senatus in aede Apol- 4.1
linis legatorum uerbis auditis supplicationem in biduum
decreuit, et quadraginta maioribus hostiis consules sa-
crificare iussit, Ti. Sempronium proconsulem exerci-
tumque eo anno in prouincia manere. 5
comitia deinde consulis unius subrogandi, <quae in> 5.1
ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo ipso
die sunt confecta. Q. Petilius consul collegam, qui ex- 6.1
templo magistratum occiperet, creauit C. Ualerium
Laeuinum. ipse iam diu cupidus prouinciae, cum op-
portunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures
rebellasse, nonis Sextilibus paludatus * * . <senatus> litteris 5
auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C.
Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et 7.1
duumuiros nauales cum classe Pisas ire, qui Ligurum
oram, maritumum quoque terrorem admouentes, cir-
cumuectarentur. eodem Pisas et Q. Petilius consul ad 8.1
conueniendum exercitui <diem> edixerat. et C. Claudius 9.1
proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas copias,
quas secum Parmae habebat, subitariis collectis militi-
bus exercitum ad fines Ligurum admouit.