| Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas | 41.16.1.1 |
| Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuui- | |
| nus precatus non erat populo Romano Quiritium, reli- | |
| gioni fuit. id cum ad senatum relatum esset senatus- | 2.1 |
| que ad pontificum collegium reiecisset, pontificibus, | |
| quia non recte factae Latinae essent, instaurari Latinas | |
| placuit, Lanuuinos, quorum opera instaurandae essent, | |
| hostias praebere. accesserat ad religionem, <quod> Cn. | 3.1 |
| Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, | |
| parte membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus | |
| ingrauescente morbo Cumis decessit. sed inde mortuus | 4.1 |
| Romam adlatus et funere magnifico elatus sepultus- | |
| que est. pontifex idem fuerat. consul Q. Petilius cum | 5.1 |
| primum per auspicia posset, collegae subrogando comi- | |
| tia habere iussus et Latinas edicere, comitia in <ante> | |
| diem tertium nonas Sextiles, <Latinas> in ante diem ter- | |
| tium idus Sextiles edixit. plenis religionum animis pro- | 6.1 |
| digia insuper nuntiata: Tusculi facem in caelo uisam, | |
| Gabiis aedem Apollinis et priuata aedificia conplura, | |
| Grauiscus murum portamque de caelo tacta. ea patres | |
| procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt. | 5 |
| dum consules primum religiones, deinde alterum al- | 7.1 |
| terius mors et comitia et Latinarum instauratio in- | |
| pediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam, | |
| quam Ligures priore anno ceperant, admouit. intra tri- | 8.1 |
| duum, quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus | |
| colonis restituit. octo milia ibi Ligurum intra muros | |
| caesa; litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus | |
| non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua | 5 |
| uirtute ac felicitate neminem iam cis Alpis <esse> hostem | |
| populi Romani, agrique aliquantum captum, qui mul- | |
| tis milibus hominum diuidi uiritim posset. |