dum de iis rebus <in> senatu agitur, Cn. Cornelius 41.15.1.1
euocatus a uiatore, cum templo egressus esset, paulo
post redit confuso uultu et exposuit patribus conscriptis
bouis sescenaris, quem immolauisset, iocur diffluxisse.
id se uictimario nuntianti parum credentem ipsum 2.1
aquam effundi ex olla, ubi exta coquerentur, iussisse
et uidisse ceteram integram partem extorum, iecur omne
inenarrabili tabe absumptum. territis eo prodigio patri- 3.1
bus et alter consul curam adiecit, qui se, quod caput
iocineri defuisset, tribus bubus perlitasse negauit. se- 4.1
natus maioribus hostiis usque ad litationem sacrificari
iussit. ceteris diis perlitatum ferunt; Saluti Petilium
perlitasse negant. inde consules praetoresque prouincias
sortiti. Pisae Cn. Cornelio, Ligures <Q.> Petilio obuene- 5.1
runt. praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius
inter peregrinos sortiti sunt. M. Cornelius Scipio Malu-
ginensis Hispaniam ulteriorem, L. Aquilius Gallus Si-
ciliam habuit. duo deprecati sunt, ne in prouincias 6.1
irent, M. Popilius in Sardiniam: Gracchum eam pro-
uinciam pacare; ei T. Aebutium praetorem adiutorem
ab senatu datum esse. interrumpi tenorem rerum, in 7.1
quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset,
minime conuenire; inter traditionem imperii nouita- 8.1
temque successoris, quae noscendis prius quam agendis
rebus inbuenda sit, saepe bene gerendae rei occasiones
intercidere. probata Popilii excusatio est. P. Licinius 9.1
Crassus sacrificiis se impediri sollemnibus excusabat, ne
in prouinciam iret; <ei> citerior Hispania obuenerat. cete- 10.1
rum aut ire iussus aut iurare pro contione sollemni
sacrificio se prohiberi. id ubi in P. Licinio ita statutum
est, et ab se uti iusiurandum acciperent M. Cornelius
postulauit, ne in Hispaniam ulteriorem iret. praetores 5
ambo in eadem uerba iurarunt. M. Titinius et <T.> Fon- 11.1
teius proconsules manere cum eodem imperii iure in
Hispania iussi; et ut in supplementum his tria milia
ciuium Romanorum cum equitibus ducentis, quinque
milia socium Latini nominis et trecenti equites mitterentur. 5