| legati nonis Iuniis ex Africa redierunt, qui | 41.22.1.1 |
| conuento prius Masinissa rege Carthaginem ierant; ce- | |
| terum certius aliquanto, quae Carthagine acta essent, | |
| ab rege scierant quam ab ipsis Carthaginiensibus. conper- | 2.1 |
| tum tamen adfirmauerunt legatos ab rege Perseo uenisse, | |
| iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse. ab | |
| Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex ad- | |
| firmauerat et ipsi parum constanter negauerant. in | 3.1 |
| Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. | |
| tres missi sunt, C. Laelius M. Ualerius Messalla Sex. | |
| Digitius. | |
| Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non | 4.1 |
| parebant et, de quibus ambigebatur rebus, discep- | |
| tationem ab rege ad Romanos reuocabant, cum exer- | |
| citu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit | |
| gentem. inde per Oetaeos montes transgressus, reli- | 5.1 |
| gionibus quibusdam animo obiectis, oraclum aditurus | |
| Delphos escendit. cum in media repente Graecia ap- | |
| paruisset, magnum non finitimis modo urbibus ter- | |
| rorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eu- | 5 |
| menen nuntios tumultuosos misit. triduum non plus | 6.1 |
| Delphis moratus, per Pthiotidem Achaiam Thessaliam- | |
| que sine damno iniuriaque eorum, per quorum <fines> | |
| iter fecit, in regnum rediit. nec earum tantum ciui- | 7.1 |
| tatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi | |
| conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne | |
| diutius simultatum, quae cum patre suo fuissent, me- | |
| minissent; nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum | 5 |
| ipso potuerint ac debuerint finiri; secum quidem omnia | 8.1 |
| illis integra esse <ad> instituendam fideliter amicitiam; | |
| cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae | |
| uiam quaerebat. |