| haec una ex omni Graecia gens et Athenien- | 41.23.1.1 |
| sium ciuitas eo processerat irarum, ut finibus inter- | |
| diceret Macedonibus. itaque seruitiis ex Achaia fu- | 2.1 |
| gientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum | |
| finibus suis <iis> interdixissent, intrare regni terminos | |
| ipsi non audebant. id cum Perseus animaduertisset, | 3.1 |
| conprensis omnibus litterae * * . ceterum ne similis fuga | |
| seruorum postea fieret, cogitandum et illis esse. recitatis | 4.1 |
| his litteris per Xenarchum praetorem, qui priuatae | |
| gratiae aditum apud regem quaerebat, et plerisque mo- | |
| derate et benigne scriptas esse censentibus litteras, at- | |
| que iis maxume, qui praeter spem recepturi essent | 5 |
| amissa mancipia, Callicrates ex iis, qui in eo uerti | 5.1 |
| salutem gentis crederent, si cum Romanis inuiolatum | |
| foedus seruaretur, 'parua' inquit 'aut mediocris res, | |
| Achaei, quibusdam uidetur agi: ego maxumam gra- | 6.1 |
| uissimamque omnium non agi tantum arbitror, sed quo- | |
| dam modo actam esse. nam qui regibus Macedonum | |
| Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manere- | |
| que id decretum <sciremus, quo caueramus>, scilicet ne le- | 7.1 |
| gatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos ali- | |
| quorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem | |
| quodam modo absentem audimus regem, et, si dis pla- | |
| cet, orationem eius probamus. et cum ferae bestiae | 8.1 |
| cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur | |
| et refugiant, nos caeci specie parui beneficii inescamur | |
| et seruulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram | |
| ipsorum libertatem subrui et temptari patimur. quis | 9.1 |
| enim non uidet uiam regiae societatis quaeri, qua Ro- | |
| manum foedus, quo nostra omnia continentur, uioletur? | |
| nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum | |
| Perseo esse et, quod uiuo Philippo expectatum, morte | 5 |
| eius interpellatum est, id post mortem Philippi futu- | |
| rum. duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Deme- | 10.1 |
| trium et Persea. genere materno, uirtute, ingenio, fa- | |
| uore Macedonum longe praestitit Demetrius. sed quia | 11.1 |
| in Romanos odii regnum posuerat praemium, Deme- | |
| trium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae | |
| occidit; Persea, quem <belli cum> populo Romano prius | |
| paene quam regni heredem futurum sciebat, regem fecit. | 5 |
| itaque quid hic post mortem patris egit aliud quam | 12.1 |
| bellum parauit? Bastarnas primum ad terrorem omnium | |
| <in> Dardaniam inmisit; qui si sedem eam tenuissent, | |
| grauiores eos accolas Graecia habuisset, quam Asia Gal- | |
| los habebat. ea spe depulsus non tamen belli consilia | 13.1 |
| omisit; immo, si uere uolumus dicere, iam incohauit bel- | |
| lum. Dolopiam armis subegit nec prouocantis de contro- | |
| uersiis ad disceptationem populi Romani audiuit. inde | |
| transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Grae- | 5 |
| ciae conspiceretur, Delphos escendit. haec usurpatio | 14.1 |
| itineris insoliti quo uobis spectare uidetur? Thessaliam | |
| deinde peragrauit; quod sine ullius eorum, quos oderat, | |
| noxa, hoc magis temptationem metuo. inde litteras ad nos | 15.1 |
| cum muneris specie misit et cogitare iubet, quo modo in | |
| reliquum hoc munere non egeamus, hoc est, ut decretum, | |
| quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus, rursus | 16.1 |
| legatos regios et hospitia cum principibus et mox Mace- | |
| donum exercitus, ipsum quoque a Delphis—quantum | |
| enim interfluit fretum?—traicientem in Pelopon- | |
| nesum uideamus, inmisceamur Macedonibus armanti- | 5 |
| bus se aduersus Romanos. ego nihil noui censeo de- | 17.1 |
| cernendum seruandaque omnia integra, donec ad certum | |
| redigatur, uanusne hic timor noster an uerus fuerit. si | 18.1 |
| pax inuiolata inter Macedonas Romanosque manebit, | |
| nobis quoque amicitia et commercium sit; nunc de eo | |
| <cogitare> periculosum et inmaturum uidetur'. |