| post hunc Archo, frater Xenarchi praetoris, | 41.24.1.1 |
| ita disseruit: 'difficilem orationem Callicrates et mihi | |
| et omnibus, qui ab eo dissentimus, fecit: agendo enim | 2.1 |
| Romanae societatis causam ipse temptarique et op- | |
| pugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque op- | |
| pugnat, effecit, ut, qui ab se dissentiret, aduersus Ro- | |
| manos dicere uideretur. ac primum omnium, tamquam | 3.1 |
| non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Ro- | |
| mani ueniret aut regum arcanis interesset, omnia scit | |
| et nuntiat, quae occulte facta sunt. diuinat etiam, quae | 4.1 |
| futura fuerint, si Philippus uixisset, quid ita Perseus | |
| regni heres sit, quid parent Macedones, quid cogitent | |
| Romani. nos autem, qui nec ob quam causam nec quem | 5.1 |
| ad modum perierit Demetrius scimus, nec, quid Phi- | |
| lippus, si uixisset, facturus fuerit, ad haec, quae palam | |
| geruntur, consilia nostra accommodare oportet. ac sci- | 6.1 |
| mus Persea regno accepto regem a populo Romano ap- | |
| pellatum; audimus legatos Romanos uenisse ad regem | |
| Persea et eos benigne exceptos. haec omnia pacis equi- | 7.1 |
| dem signa esse iudico, non belli; nec Romanos offendi | |
| posse, si ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quo- | |
| que pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpia- | |
| bile omnium soli bellum aduersus regnum Macedonum | 5 |
| geramus, non uideo. opportuni propinquitate ipsa Mace- | 8.1 |
| doniae sumus? an infirmissimi omnium, tamquam, quos | |
| nuper subegit, Dolopes? immo contra ea uel uiribus | |
| nostris, deum benignitate, uel regionis interuallo tuti. | |
| sed simus aeque subiecti ac Thessali Aetolique: nihilo | 9.1 |
| plus fidei auctoritatisque habemus aduersus Romanos, | |
| qui semper socii atque amici fuimus, quam Aetoli, qui | |
| paulo ante hostes fuerunt? quod Aetolis, quod Thes- | 10.1 |
| salis, quod Epirotis, omni denique Graeciae cum Mace- | |
| donibus iuris est, idem et nobis sit. cur execrabilis | |
| ista nobis solis uelut dissertio iuris humani est? fecerit | 11.1 |
| aliquid Philippus, cur aduersus eum armatum et bel- | |
| lum gerentem hoc decerneremus; quid Perseus, nouus | |
| rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simul- | |
| tates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei si- | 5 |
| mus? quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum | 12.1 |
| Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi | |
| unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mor- | |
| tem <obliterent. non uenit in mentem,> cum classis Ro- | 13.1 |
| mana Cenchreis staret, consul cum exercitu Elatiae | |
| esset, triduum nos in concilio fuisse consultantis, utrum | |
| Romanos an Philippum sequeremur? nihil metus prae- | 14.1 |
| sens ab Romanis sententias nostras inclinarit: fuit certe | |
| tamen aliquid, quod tam longam deliberationem fa- | |
| ceret; idque erat uetusta coniunctio cum Macedonibus, | |
| uetera et magna in nos regum merita. ualeant et nunc | 15.1 |
| eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue | |
| inimici simus. ne id, quod non agitur, Callicrates, si- | |
| mulauerimus agi. nemo nouae societatis aut noui foede- | |
| ris, quo nos temere inligemus, conscribendi est auctor; | 5 |
| sed commercium tantum iuris praebendi repetendique | 16.1 |
| sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque <ter- | |
| minis> regni arceamus; ne seruis nostris aliquo fugere | |
| liceat, quid hoc aduersus Romana foedera est? quid | 17.1 |
| rem paruam et apertam magnam et suspectam facimus? | |
| quid uanos tumultus ciemus? quid, ut ipsi locum ad- | 18.1 |
| sentandi Romanis habeamus, suspectos alios <et> inuisos | |
| efficimus? si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, | |
| quin Romanos secuturi simus; in pace, etiam si non | |
| finiuntur odia, intermittantur.' cum iidem huic ora- | 19.1 |
| tioni, qui litteris regis adsensi erant, adsentirentur, in- | |
| dignatione principum, quod, quam rem ne legatione | |
| quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum | |
| uersuum impetraret, decretum differtur. legati deinde | 20.1 |
| postea missi ab rege, cum Megalopoli concilium esset, | |
| dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos | |
| timebant, ne admitterentur. |