| per haec tempora Aetolorum in semet ipsos | 41.25.1.1 |
| uersus furor mutuis caedibus ad internecionem adduc- | |
| turus uidebatur gentem. fessi deinde et Romam utra- | 2.1 |
| que pars miserunt legatos et inter se ipsi de reconcili- | |
| anda concordia agebant; quae nouo facinore discussa res | |
| ueteres etiam iras excitauit. exulibus Hypataeis, qui | 3.1 |
| factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promis- | |
| sus esset fidesque data per principem ciuitatis Eupo- | |
| lemum, octoginta inlustres homines, quibus redeuntibus | 4.1 |
| inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obuius | |
| exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextrae- | |
| que datae, ingredientes portam, fidem datam deosque | |
| testis nequiquam inuocantes interfecti sunt. inde grauius | 5 |
| de integro bellum exarsit. C. Ualerius Laeuinus et | 5.1 |
| Ap. Claudius Pulcher et C. Memmius et M. Popilius | |
| et L. Canuleius missi ab senatu uenerant. apud eos | 6.1 |
| cum Delphis utriusque partis legati magno certamine | |
| agerent, Proxenus maxime cum causa, tum eloquentia | |
| praestare uisus est; qui paucos post dies ab Orthobula | |
| uxore ueneno est sublatus; damnataque eo crimine in | 5 |
| exilium abiit. idem furor et Cretenses lacerabat. ad- | 7.1 |
| uentu deinde Q. Minuci legati, qui cum decem nauibus | |
| missus ad sedanda eorum certamina erat, <ad> spem pacis | |
| uenerant. ceterum indutiae tantum sex mensum fue- | |
| runt; inde multo grauius bellum exarsit. Lycii quoque | 8.1 |
| per idem tempus ab Rhodiis bello uexabantur. sed exter- | |
| norum inter se bella, quo quaeque modo gesta sint, perse- | |
| qui non operae est satis superque oneris sustinenti res | |
| a populo Romano gestas perscribere. | 5 |