| Celtiberi in Hispania, qui bello domiti | 41.26.1.1 |
| se Ti. Graccho dediderant, pacati manserant M. Titinio | |
| praetore obtinente prouinciam. rebellarunt sub aduen- | |
| tum Ap. Claudi orsique bellum sunt ab repentina op- | |
| pugnatione castrorum Romanorum. prima lux ferme | 2.1 |
| erat, cum uigiles in uallo quique in portarum stationibus | |
| erant, cum uidissent procul uenientem hostem, ad arma | |
| conclamauerunt. Ap. Claudius, signo proposito pugnae | 3.1 |
| ac paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit. | |
| obsistentibus ad exitum Celtiberis primo par utrimque | |
| proelium fuit, quia propter angustias non omnes in | |
| faucibus pugnare poterant Romani; urguentes deinde | 4.1 |
| alii alios secuti <ubi> euaserunt extra uallum, ut pandere | |
| aciem et exaequari cornibus hostium, quibus circumi- | |
| bantur, possent, ita repente inruperunt, ut sustinere im- | |
| petum eorum Celtiberi nequirent. ante horam secundam | 5.1 |
| pulsi sunt; ad quindecim milia <caesa aut> capta, signa | |
| adempta duo et triginta. castra etiam eo die expugnata | |
| debellatumque; nam qui superfuere proelio, in oppida | |
| sua dilapsi sunt. quieti deinde paruerunt imperio. | 5 |