| censores eo anno creati Q. Fuluius Flac- | 41.27.1.1 |
| cus et A. Postumius Albinus legerunt senatum; prin- | |
| ceps lectus M. Aemilius Lepidus pontufex maximus. | |
| de senatu nouem eiecerunt; insignes notae fuerunt | 2.1 |
| M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante praetor in | |
| Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius | |
| tum inter ciuis et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fului, | |
| qui frater germanus et, ut Ualerius Antias tradit, con- | 5 |
| sors etiam censoris erat. consules uotis in Capitolio nun- | 3.1 |
| cupatis in prouincias profecti sunt. ex iis M. Aemilio | |
| senatus negotium dedit, ut Patauinorum in Uenetia se- | |
| ditionem conprimeret, quos certamine factionum ad in- | |
| testinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant. | 5 |
| legati, qui in Aetoliam ad similis motus conprimendos | 4.1 |
| ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse. | |
| Patauinis saluti fuit aduentus consulis; neque aliud, | |
| quod ageret in prouincia, cum habuisset, Romam redit. | |
| censores uias sternendas silice in urbe, glarea extra | 5.1 |
| urbem substruendas marginandasque primi omnium lo- | |
| cauerunt, pontesque multis locis faciendos; et scaenam | |
| aedilibus praetoribusque praebendam; et carceres in | 6.1 |
| circo, et oua ad no<tas> curriculis numerand<is> . . . . . dam, | |
| et metas trans. . . . . . et caueas ferreas, pe<r quas> in- | |
| tromitterentur. . . . . feriis in monte Albano consuli- | |
| bus, et cliuom Capitolinum silice sternendum cura- | 7.1 |
| uerunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad | |
| senaculum, ac super id curiam. et extra portam Trige- | 8.1 |
| minam emporium lapide strauerunt stipitibusque saep- | |
| serunt, et porticum Aemiliam reficiendam curarunt, | |
| gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt. | |
| et intra eandem portam in Auentinum porticum si- | 9.1 |
| lice strauerunt, et† eo publico ab aede Ueneris | |
| fecerunt. iidem Calatiae et Auximi muros faciendos | 10.1 |
| locauerunt; uenditisque ibi publicis locis pecuniam, | |
| quae redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis | |
| consumpserunt. et alter ex iis Fuluius Flaccus—nam | 11.1 |
| Postumius nihil nisi senatus Romani populiue iussu se | |
| locaturum <edixit>—ipsorum pecunia Iouis aedem | |
| Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducen- | |
| dam, et Pisauri uiam silice sternendam, et Sinuessae | 12.1 |
| maga<lia addenda> * auiariae, in his et clo<acas et mur>um | |
| circumducen<dum>. . . . . et forum porticibus tabernis- | |
| que claudendum et Ianos tris faciendos. haec ab uno | 13.1 |
| censore opera locata cum magna gratia colonorum. mori- | |
| bus quoque regendis diligens et seuera censura fuit. mul- | |
| tis equi adempti. |