| exitu prope anni diem unum suppli- | 41.28.1.1 |
| catio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu | |
| auspicioque Ap. Claudi proconsulis; et maioribus hos- | |
| tiis uiginti sacrificatum. et alterum diem supplicatio | 2.1 |
| ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis | |
| terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis | |
| nuntiatus erat. cum Ap. Claudius ex Hispania Ro- | 3.1 |
| mam redisset, decreuit senatus, ut ouans urbem iniret. | |
| iam consularia comitia adpetebant; quibus magna con- | 4.1 |
| tentione habitis propter multitudinem petentium creati | |
| L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas. praetores | 5.1 |
| inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius | |
| M. Furius Crassupes iterum A. Atilius Serranus | |
| iterum C. Cluuius Saxula iterum. comitiis perfectis Ap. | 6.1 |
| Claudius Cento ex Celtiberis ouans cum in urbem iniret, | |
| decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerari- | |
| um tulit. flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius. | 7.1 |
| eodem anno tabula in aede matris Matutae cum in- | 8.1 |
| dice hoc posita est: 'Ti. Semproni Gracchi consulis im- | |
| perio auspicioque legio exercitusque populi Romani | |
| Sardiniam subegit. in ea prouincia hostium caesa aut | |
| capta supra octoginta milia. re publica felicissume gesta | 9.1 |
| atque liberatis <sociis,> uectigalibus restitutis, exercitum | |
| saluom atque incolumem plenissimum praeda domum | |
| reportauit; iterum triumphans in urbem Romam redit. | |
| cuius rei ergo hanc tabulam donum Ioui dedit.' Sar- | 10.1 |
| diniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pu- | |
| gnarum picta. | |
| munera gladiatorum eo anno aliquot, parua alia, | 11.1 |
| data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod | |
| mortis causa patris sui cum uisceratione epuloque et | |
| ludis scaenicis quadriduum dedit. magni tum muneris | |
| ea summa fuit, ut per triduum quattuor et septuaginta | 5 |
| homines pugnarint. |