L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas <consules> 42.1.1.1
cum omnium primum de prouinciis <et> exercitibus ad
senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut 2.1
nouas ambo, quibus eam prouinciam obtinerent, legio-
nes—binae singulis decretae—et socium Latini no-
minis dena milia peditum et sescenos equites, et supple-
mentum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scri- 5
berent et ducentos equites. ad hoc mille et quingenti 3.1
pedites Romani cum centum equitibus scribi iussi, cum
quibus praetor, cui Sardinia obtigisset, in Corsicam
transgressus bellum gereret; interim M. Atilius, uetus 4.1
praetor, prouinciam obtineret Sardiniam. praetores 5.1
deinde prouincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus ur-
banam, C. Cluuius Saxula inter ciues et peregrinos,
N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus
ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius 5
Sardiniam. priusquam in <prouincias> magistratus pro- 6.1
ficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem
ad agrum publicum a priuato terminandum in Campa-
niam ire, cuius ingentem modum possidere priuatos
paulatim proferendo fines constabat. hic iratus Prae- 7.1
nestinis, quod, cum eo priuatus sacrificii in templo For-
tunae faciundi causa profectus esset, nihil in se honori-
fice neque publice neque priuatim factum a Praenestinis
esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Prae- 5
neste misit, ut sibi magistratus obuiam exiret, locum pu-
blice pararent, ubi deuerteretur, iumentaque, cum exiret
inde, praesto essent. ante hunc consulem nemo umquam so- 8.1
ciis in ulla re oneri aut sumptui fuit. ideo magistratus 9.1
mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari
ornabantur, ne quid tale imperarent sociis. priuata hos- 10.1
pitia habebant; ea benigne comiterque colebant, domus-
que eorum Romae hospitibus patebant, apud quos ipsis
deuerti mos esset. legati, qui repente aliquo mitterentur, 11.1
singula iumenta per oppida, iter qua faciundum erat,
imperabant; aliam inpensam socii in magistratus Ro-
manos non faciebant. ira consulis, etiamsi iusta, non 12.1
tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut
modestum aut timidum Praenestinorum ius, uelut pro-
bato exemplo, magistratibus fecit grauiorum in dies
talis generis imperiorum. 5