| principio huius anni legati, qui in Aetoliam et | 42.2.1.1 |
| Macedoniam missi erant, renuntiarunt, sibi conueniendi | |
| regis Persei, cum alii abesse eum, alii aegrum esse, | |
| falso utrumque, fingerent, potestatem non factam. fa- | 2.1 |
| cile tamen apparuisse sibi, bellum parari, nec ultra ad | |
| arma ire <regem> dilaturum. item in Aetolia seditionem | |
| gliscere in dies, neque discordiarum principes auctori- | |
| tate sua coerceri potuisse. cum bellum Macedonicum in | 3.1 |
| expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia | |
| expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex | |
| fatalibus libris essent, placuit. Lanuui classis magnae | 4.1 |
| species in caelo uisa dicebatur, et Priuerni lana pulla | |
| terra enata, et in Ueienti apud Rementem lapidatum; | |
| Pomptinum omne uelut nubibus lucustarum coopertum | 5.1 |
| esse; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub | |
| existentibus glaebis pisces emersisse. ob haec prodigia | |
| libri fatales inspecti, editumque ab decemuiris est, et | 6.1 |
| quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur, et ut suppli- | |
| catio prodigiis expiandis fieret, alteraque, <quae> priore | 7.1 |
| anno ualetudinis populi causa uota esset, ea uti fier<et | |
| fer>iaeque essent. itaque sacrificatum est, ut decemuiri | |
| scriptum ediderant. |