| eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. | 42.3.1.1 |
| Q. Fuluius Flaccus censor aedem Fortunae equestris, | |
| quam in Hispania praetor bello Celtiberico uouerat, fa- | |
| ciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius aut | |
| magnificentius templum esset. magnum ornatum ei | 2.1 |
| templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, | |
| profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad par- | |
| tem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum, | |
| quod aedificaretur. naues paratae fuerunt, quae tolle- | 3.1 |
| rent atque asportarent, auctoritate censoria sociis de- | |
| territis id sacrilegium prohibere. postquam censor re- | 4.1 |
| diit, tegulae expositae de nauibus ad templum portaban- | |
| tur. quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari | 5.1 |
| potuit. fremitus igitur in curia ortus est; ex omni- | |
| bus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad sena- | |
| tum referrent. ut uero accersitus in curiam censor uenit, | |
| multo infestius singuli uniuersique praesentem lace- | 5 |
| rare: templum augustissimum regionis eius, quod non | 6.1 |
| Pyrrhus, non Hannibal uiolassent, uiolare parum ha- | |
| buisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset. de- | 7.1 |
| tractum culmen templo, nudatum tectum patere imbri- | |
| bus putrefaciendum. <ad> id censorem moribus regendis | |
| creatum? cui sarta tecta exigere sacris publicis et lo- | |
| ca * * tuenda more maiorum traditum esset, eum per so- | 8.1 |
| ciorum urbes diruentem templa nudantemque tecta ae- | |
| dium sacrarum uagari. et quod, si in priuatis sociorum | |
| aedificiis faceret, indignum uideri posset, id eum <templa | |
| deum> immortalium demolientem facere, et obstringere | 9.1 |
| religione populum Romanum, ruinis templorum templa | |
| aedificantem, tamquam non iidem ubique di immor- | |
| tales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandi- | |
| que. cum, priusquam referretur, appareret, quid sen- | 10.1 |
| tirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam | |
| ierunt, ut eae tegulae reportandae in templum <locarentur> | |
| piaculariaque Iunoni fierent. quae ad religionem per- | 11.1 |
| tinebant, cum cura facta; tegulas relictas in area templi, | |
| quia reponendarum nemo artifex inire rationem po- | |
| tuerit, redemptores nuntiarunt. |