| ex praetoribus, qui in prouincias ierant, N. | 42.4.1.1 |
| Fabius Massiliae moritur, cum in citeriorem Hispa- | |
| niam iret. itaque cum id nuntiatum <a> Massiliensibus | 2.1 |
| legatis esset, senatus decreuit, ut P. Furius et Cn. Ser- | |
| uilius, quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter | |
| citeriorem Hispaniam prorogato imperio obtineret. sors | 3.1 |
| opportuna fuit, <ut> P. Furius idem, cuius ea prouincia | |
| fuerat, remaneret. | |
| eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod | |
| bello captum erat, aliquantum uacaret, senatus consul- | 5 |
| tum factum, ut is ager uiritim diuideretur. decemuiros | 4.1 |
| in eam <rem> ex senatus consulto creauit A. Atilius prae- | |
| tor urbanus M. Aemilium Lepidum C. Cassium T. | |
| Aebutium Parrum C. Tremellium P. Cornelium Cethe- | |
| gum Q. et L. Apuleios M. Caecilium C. Salonium C. | 5 |
| Munatium. diuiserunt dena iugera in singulos, sociis | |
| nominis Latini terna. | |
| per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aeto- | 5.1 |
| lia Romam uenerunt de discordiis seditionibusque suis, | |
| et Thessali legati nuntiantes, quae in Macedonia ge- | |
| rerentur. |