| Perseus bellum iam uiuo patre cogitatum in animo | 42.5.1.1 |
| uoluens omnis non gentes modo Graeciae, sed ciuitates | |
| etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam | |
| praestando, sibi conciliabat. erant autem magnae par- | 2.1 |
| tis hominum ad fauorem eius inclinati animi, et ali- | |
| quanto quam in Eumenem propensiores, cum Eume- | 3.1 |
| nis beneficiis muneribusque omnes Graeciae ciuitates | |
| et plerique principum obligati essent, et ita se in regno | |
| suo gereret, ut, quae sub dicione eius urbes <essent>, | |
| nullius liberae ciuitatis fortunam secum mutatam uel- | 5 |
| lent. contra Persea fama erat post patris mortem uxorem | 4.1 |
| manu sua occidisse; Apellem, ministrum quondam frau- | |
| dis in fratre tollendo atque ob id [et] quaesitum a Phi- | |
| lippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris | |
| mortem ingentibus promissis ad praemia tantae per- | 5 |
| petratae rei clam interfecisse. intestinis externisque | 5.1 |
| praeterea multis caedibus infamem nec ullo commen- | |
| dabilem merito praeferebant uulgo ciuitates tam pio | |
| erga propinquos, tam iusto in ciuis, tam munifico erga | |
| omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum | 6.1 |
| regum praeoccupati ad spernendam originem noui regni, | |
| seu mutationis rerum cupidi, seu quia <sua> non obiecta | |
| esse Romanis uolebant. erant autem non Aetoli modo | 7.1 |
| in seditionibus propter ingentem uim aeris alieni, sed | |
| Thessali etiam; et contagione, uelut tabes, in Perrhae- | |
| biam quoque id peruaserat malum. cum Thessalos in | 8.1 |
| armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad | |
| eas res aspiciendas conponendasque senatus misit. qui | 9.1 |
| utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto | |
| faenore grauatum aes alienum, ipsis magna ex parte con- | |
| cedentibus, qui onerarant, leuasset, iusti crediti solu- | |
| tionem in decem annorum pensiones distribuit. per | 10.1 |
| eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhae- | |
| bia res. Aetolorum causas <M.> Marcellus Delphis per | |
| idem tempus <iisdem> hostilibus actas animis, quos in- | |
| testino gesserant bello, cognouit. cum certatum utrim- | 11.1 |
| que temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem | |
| suo neutram partem aut leuare aut onerare uoluit; com- | |
| muniter ab utrisque petit, abstinerent bello et obli- | |
| uione praeteritorum discordias finirent. huius recon- | 12.1 |
| ciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis fir- | |
| mata est. Corinthus, ubi deponerentur obsides, conuenit. |