| a Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Pelo- | 42.6.1.1 |
| ponnesum traiecit <Aegium>, quo Achaeis edixerat con- | |
| uentum. ubi conlaudata gente, quod constanter uetus | 2.1 |
| decretum de arcendis aditu finium regibus Mace- | |
| donum tenuissent, insigne aduersus Persea odium Ro- | |
| manorum fecit; quod ut maturius erumperet, Eume- | 3.1 |
| nes rex commentarium ferens secum, quod de apparati- | |
| bus belli omnia inquirens fecerat, Romam uenit. per | 4.1 |
| idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in | |
| Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem ad Ptole- | |
| maeum renouandae amicitiae causa proficisci iussi. le- | 5.1 |
| gati erant hi: C. Ualerius C. Lutatius Cerco Q. Baebius | |
| Sulca M. Cornelius Mammula M. Caecilius Denter. et | 6.1 |
| <ab> Antiocho rege sub idem tempus legati uenerunt; quo- | |
| rum princeps Apollonius in senatum introductus mul- | |
| tis iustisque causis regem excusauit, quod stipendium | |
| serius quam ad diem praestaret; id se omne aduexisse, | 7.1 |
| ne cuius nisi temporis gratia regi fieret. donum prae- | 8.1 |
| terea afferre, uasa aurea quingentum pondo. petere | |
| regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia | |
| fuisset, ea secum renouaretur, imperaretque sibi popu- | |
| lus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent im- | 5 |
| peranda; se <in> nullo usquam cessaturum officio. ea | 9.1 |
| merita in <se> senatus fuisse, cum Romae esset, eam co- | |
| mitatem iuuentutis, ut pro rege, non pro obside omni- | |
| bus ordinibus fuerit. legatis benigne responsum, et | 10.1 |
| societatem renouare cum Antiocho, quae cum patre eius | |
| fuerat, A. Atilius praetor urbanus iussus. quaestores | 11.1 |
| urbani stipendium, uasa aurea censores acceperunt, eis- | |
| que negotium datum est, ut ponerent ea, in quibus | |
| templis uideretur; legato centum milium aeris munus | |
| missum et aedes liberae hospitio datae sumptusque | 5 |
| decretus, donec in Italia esset. legati, qui in Syria | 12.1 |
| fuerant, renuntiauerant, in maximo eum honore apud | |
| regem esse amicissimumque populo Romano. |