| eo anno lustrum conditum est; censores erant | 42.10.1.1 |
| Q. Fuluius <Flaccus A. Postumius> Albinus; Postumius | |
| condidit. censa sunt ciuium Romanorum capita ducenta | 2.1 |
| sexaginta nouem milia et quindecim, minor aliquanto | 3.1 |
| numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixe- | |
| rat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi | |
| consulis redire in ciuitates suas debuissent, ne quis | |
| eorum Romae, et omnes in suis ciuitatibus cen- | 5 |
| serentur. concors et e re publica censura fuit. omnes, | 4.1 |
| quos senatu mouerunt quibusque equos ademerunt, | |
| aerarios fecerunt et tribu mouerunt; neque ab al- | |
| tero notatum alter probauit. Fuluius aedem For- | 5.1 |
| tunae equestris, quam proconsul in Hispania dimicans | |
| cum Celtiberorum legionibus uouerat, annis sex post, | |
| quam uouerat, dedicauit, et scaenicos ludos per quadri- | |
| duum, unum diem in circo fecit. | 5 |
| L. Cornelius Lentulus, decemuir sacrorum, eo anno | 6.1 |
| mortuus est. in locum eius suffectus A. Postumius | |
| Albinus. lucustarum tantae nubes a mari repente in | 7.1 |
| Apuliam inlatae sunt, ut examinibus suis agros late | |
| operirent. ad quam pestem frugum tollendam Cn. Si- | 8.1 |
| cinius, praetor designatus, cum imperio <in> Apuliam | |
| missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas | |
| coacto aliquantum temporis absumpsit. | |
| principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. | 9.1 |
| Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore | |
| anno habuit. patres referri de Liguribus renouarique se- | 10.1 |
| natus consultum uolebant, et consul Aelius referebat. | |
| Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, | |
| prae se ferens, si quid decernerent, intercessurum. col- | 11.1 |
| legam deterruit; patres eo magis, utrique pariter con- | |
| suli infensi, in incepto perstabant. itaque cum de pro- | |
| uinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei | |
| bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt; | 5 |
| Macedoniam decreturos negant, <ni> de M. Popilio re- | 12.1 |
| ferretur. postulantibus deinde, ut nouos exercitus scri- | |
| bere aut supplementum ueteribus liceret, utrumque | |
| negatum est. praetoribus quoque in Hispaniam supple- | 13.1 |
| mentum petentibus negatum M. Iunio <in> citeriorem, | |
| Sp. Lucretio in ulteriorem. C. Licinius Crassus urba- | 14.1 |
| nam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat | |
| sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluuius Sardiniam. | |
| consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam | 15.1 |
| quamque diem indictis, in prouinciam abituros esse de- | |
| nuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeter- | |
| quam quod ad prouinciarum administrationem adtineret. |