| Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum uenisse | 42.11.1.1 |
| Romam Ualerius Antias his consulibus scribit ad de- | |
| ferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus | |
| belli. plurium annales, et quibus credidisse malis, | |
| ipsum Eumenem uenisse tradunt. Eumenes igitur ut | 2.1 |
| Romam uenit, exceptus cum tanto honore, quantum non | |
| meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia | |
| quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a | |
| praetore in senatum est introductus. causam ueniendi | 3.1 |
| sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem uidendi | |
| deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, | |
| supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram | |
| moneret senatum, ut Persei conatis obuiam iret. orsus | 4.1 |
| inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit, ad- | |
| uersantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam | |
| sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam transiret. | |
| haec secum uolutantem in animo, oppressum fato, | 5.1 |
| regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset | |
| Romanis. itaque Persea hereditarium <a> patre relictum | |
| bellum et simul cum imperio traditum, iamiam pro- | |
| ximum alere ac fouere omnibus consiliis. florere prae- | 6.1 |
| terea iuuentute, quam stirpem longa pax ediderit, flo- | |
| rere opibus regni, florere etiam aetate. quae cum cor- | |
| poris robore ac uiribus uigeat, animum esse inueteratum | |
| diutina arte atque usu belli. iam inde a puero patris | 7.1 |
| contubernio Romanis quoque bellis, non finitumis tan- | |
| tum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas | |
| uariasque. iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, | 8.1 |
| quae non ui, non dolo Philippus omnia expertus po- | |
| tuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse. ac- | 9.1 |
| cessisse ad uires eam, quae longo tempore multis mag- | |
| nisque meritis pareretur, auctoritatem. |