| nam apud Graeciae atque Asiae ciuitates uereri maiestatem | 42.12.1.1 |
| eius omnes. nec pro quibus meritis, pro qua muni- | |
| ficentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro | 2.1 |
| certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat, an, | |
| quod ipse uereatur dicere, inuidia aduersus Romanos | |
| fauorem illi conciliet. inter ipsos quoque reges ingen- | 3.1 |
| tem auctoritate <esse>, Seleuci filiam duxisse eum, non pe- | |
| tentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae pre- | |
| canti at<que> oranti; celebratas esse utrasque nuptias gra- | 4.1 |
| tulatione donis<que> innumerabilium legationum, et ue- | |
| lut auspicibus nobilissumis populis deductas esse. | |
| Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad | 5.1 |
| scribendum amicitiae foedus adduci potuisse; tribus | 6.1 |
| nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno | |
| Thebis, altero ad Delium, augustissumo et celeberrumo | |
| in templo, tertio Delphis. in Achaico concilio uero, nisi | |
| discussa res per paucos Romanum imperium intentantis | 5 |
| esset, eo rem prope adductam, ut aditus ei in Achaiam | |
| daretur. at hercule suos honores, cuius merita in eam | 7.1 |
| gentem priuatim an publice sint maiora uix dici possit, | |
| partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim | |
| hostiliter sublatos esse. iam Aetolos quem ignorare in | |
| seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo prae- | 5 |
| sidium petisse? his eum fultum societatibus atque ami- | 8.1 |
| citiis eos domesticos apparatus belli habere, ut exter- | |
| nis non egeat. triginta milibus peditum, quinque mili- | |
| bus equitum in decem annos frumentum praeparasse, ut | |
| abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa | 5 |
| possit. iam pecuniam tantam habere, ut decem milibus | 9.1 |
| mercennariorum militum praeter Macedonum copias sti- | |
| pendium in totidem annos praeparatum habeat, prae- | |
| ter annuum, quod ex metallis regiis capiat, uectigal. | |
| arma uel tribus tantis exercitibus in armamentaria con- | 10.1 |
| gessisse. iuuentutem, ut iam Macedonia deficiat, uelut | |
| ex perenni fonte unde hauriat, Threciam subiectam esse. |