| reliquom orationis adhortatio fuit. 'non ego | 42.13.1.1 |
| haec' inquit 'incertis iactata rumoribus et cupidius cre- | |
| dita, quia uera esse de inimico crimina uolebam, adfero | |
| ad uos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud | |
| secus quam si speculator missus a uobis subiecta oculis | 5 |
| referrem; neque relicto regno meo, quod amplum et | 2.1 |
| egregium uos fecistis, mare tantum traiecissem, ut | |
| uana ad uos adferendo fidem abrogarem mihi; cernebam | 3.1 |
| nobilissimas Asiae et Graeciae ciuitates in dies magis | |
| denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo pro- | |
| cessuras, unde receptum ad paenitendum non haberent; | |
| cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, | 4.1 |
| alia armis occupantem, alia, quae ui subigi non possent, | |
| fauore ac beniuolentia conplectentem; uidebam, quam | 5.1 |
| inpar esset sors, cum ille uobis bellum <pararet>, uos ei | |
| securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem | |
| non parare, sed gerere paene bellum uidebatur. Abru- | |
| polim, socium atque amicum uestrum, regno expulit; | 5 |
| Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam uo- | 6.1 |
| bis conperit, socium item atque amicum uestrum, inter- | |
| fecit; Euersam et Callicritum Thebanos, principes ci- | 7.1 |
| uitatis, quia liberius aduersus eum in concilio Boeoto- | |
| rum locuti fuerant delaturosque ad uos, quae agerentur, | |
| professi erant, tollendos curauit; auxilium Byzantiis | 8.1 |
| aduersus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thes- | |
| saliam et Doridem cum exercitu peruasit, ut in bello | |
| intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret; | |
| confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque | 9.1 |
| spe nouarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia | |
| sibi optumates opprimeret. haec cum uobis quiescenti- | 10.1 |
| bus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam | |
| esse a uobis uideat, pro certo habet neminem sibi, ante- | |
| quam in Italiam traiecerit, armatum occursurum. hoc | 11.1 |
| quam uobis tutum aut honestum sit, uos uideritis: ego | |
| certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum in- | |
| ferendum, quam me socium ad praedicendum, ut cauere- | |
| tis, uenire in Italiam. functus necessario mihi officio, | 12.1 |
| et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid | |
| ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut | |
| uos et uestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, | |
| qui ex uobis pendemus, consulatis?' | 5 |