| haec oratio mouit patres conscriptos. ceterum | 42.14.1.1 |
| in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, | |
| scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. bello | |
| denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque respon- | |
| sa essent, emanauere. | 5 |
| Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus | 2.1 |
| datus est. ceterum praeoccupatis non auribus magis | |
| quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et de- | |
| precatio legatorum respuebatur; et exasperauit animos | 3.1 |
| ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. is | |
| uelle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se | |
| nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur: ceterum | 4.1 |
| si peruicacius causam belli quaeri uideat, forti animo | |
| defensurum se. Martem communem esse et euentum in- | |
| certum belli. | |
| omnibus ciuitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, | 5.1 |
| quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et | |
| propter aduentum eius, quem moturum aliquid reban- | |
| tur, miserant pleraeque ciuitates alia in speciem prae- | |
| ferentis legatos. et legatio Rhodiorum †erat hac falsa | 6.1 |
| iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes ciuitatis | |
| quoque suae <crimina> Persei criminibus iunxisset. ita- | 7.1 |
| que omni modo per patronos hospitesque disceptandi | |
| cum rege locum in senatu quaerebat. quod cum <non> con- | 8.1 |
| tigisset, libertate intemperanti inuectus in regem, quod | |
| Lyciorum gentem aduersus Rhodios concitasset grauior- | |
| que Asiae esset, quam Antiochus fuisset, popularem | |
| quidem <neque Asiae> ingratam populis—nam eo quo- | 9.1 |
| que iam fauor Persei uenerat—orationem habuit, ce- | |
| terum inuisam senatui inutilemque sibi et ciuitati suae. | |
| Eumeni uero conspiratio aduersus eum fauorem <maiorem> | 10.1 |
| apud Romanos fecit. ita omnes ei honores habiti dona- | |
| que quam amplissima data cum sella curuli atque ebur- | |
| neo scipione. |