| legationibus dimissis cum Harpalus, quanta | 42.15.1.1 |
| maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam | |
| nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reli- | |
| quisse se Romanos, sed ita infestos, ut facile appareret, | 2.1 |
| non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat | |
| futurum, iam etiam uolebat, in flore uirium se credens | |
| esse. Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine | 3.1 |
| ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxi- | |
| liorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium | |
| facinerum ad caedem regis subornat litterasque eis dat | |
| ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Del- | 5 |
| phorum. satis constabat, Eumenem, ut sacrificaret | 4.1 |
| Apollini, Delphos escensurum. praegressi cum Euan- | |
| dro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum | |
| quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaere- | |
| bant. escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam | 5.1 |
| perueniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat | |
| ab laeua ad semitam paulum extantem a fundamento, | |
| qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in ali- | |
| quantum altitudinis derupta erat. post maceriam se ab- | 6.1 |
| diderunt gradibus adstructis, ut ex ea uelut e muro tela | |
| in praetereuntem conicerent. primo a mari circumfusa | 7.1 |
| turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde | |
| extenuabant paulatim angustiae agmen. ubi ad eum lo- | 8.1 |
| cum uentum est, qua singulis eundum erat, primus se- | |
| mitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum | |
| quo institutus regi sermo erat. tum insidiatores exorti | 9.1 |
| saxa duo ingentia deuoluunt, quorum altero caput ictum | |
| est regi, altero umerus; sopitusque ex semita procidit | 10.1 |
| in decliue, multis super prolapsum iam saxis congestis. | |
| et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum <turba>, | |
| postquam cadentem uidere, diffugiunt; Pantaleon con- | |
| tra inpauidus mansit ad protegendum regem. | 5 |